AAS 28 (1936), p. 342

§ 2. An, in casu de quo in § -1, peritiae locus esse debeat, instructor
decernet sive una ex partibus postulante sive ex officio, audito in quocumque
casu vinculi defensore. Partibus dissentientibus, instructor rem
collegio deferat.
Art. 141. - Periti designandi sunt, audito vinculi defensore, a praeside,
cuius est eorum numerum praefinire (cfr. can. 1793); salvo praescripto
art. 150.
Art. 142. - § 1. Ad periti munus deligantur qui non tantum idoneitatis
testimonium a competenti magistratu obtinuerunt, sed etiam qui artis
suae experientia sint insignes et religionis atque honestatis laude commendati.

§ 2. Qui a testimonio ferendo excluduntur ad normam art. 119, ne ad
peritorum quidem officium assumi poterunt (can. 1795 § 2).
§ 3. Excluduntur quoque a periti munere qui quemlibet cum alterutra
parte necessitudinis nexum habeant.
Art. 143. - In causis impotentiae vel amentiae excluduntur quoque a
periti munere qui coniugem privatim inspexerunt; hi autem in casu impo--1
tentiae possunt (cfr. can. 1978), in casu amentiae debent (cfr. can. 1982),
induci uti testes.
Art. 144. - Si periti ante peritiam exaratam, aut suspecti evaserint,
aut eos muneri obeundo impares esse compertum fuerit, a praeside sub>
stituendi erunt, ad normam art. 141.
Art. 145. - Periti possunt ab utraque vel ab alterutra parte recusari;
si de partium studio sint suspecti (cfr. can. 1796 § T). In quolibet casu
praeses suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio necne et, recusatione
admissa, in locum periti recusati alium sufficiat ad normam
art. 141 (cfr. can. 1796 § 2).
Art. 146. - Periti iusiurandum de officio fideliter adimplendo et de
secreto servando praestare debent coram praeside, citatis partibus et
vinculi defensore.
Art. 147. - § 1. Instructor decreto suo definiat, auditis partibus et
defensore vinculi, omnia et singula capita circa quae peritorum opera
versari debet (cfr. can. 1799 § 1) : ut puta, utrum amentia sit habitualis,
an fuerit transitoria et an lucida admiserit intervalla; utrum impotentia
sit absoluta an tantum relativa, utrum instrumentalis an functionalis,
utrum antecedens an subsequens matrimonium, utrum perpetua an sanar
bilis sine gravi vitae periculo.
§ 2. Peritis, ut iudicium suum recte facere possint, omnia causae acta.
quae instructori necessaria aut opportuna videantur, remittenda sunt.
§ 3. Partibus fas est quaestiones proponere, de quibus, nisi instructor;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.