AAS 28 (1936), p. 343
audito vinculi defensore, ex iusta causa eas reiiciendas censuerit, periti,
in peritia conficienda, rationem habere debent.
§ 4. Praefigatur quoque ab instructore tempus intra quod examen est
perficiendum et votum proferendum : quod tempus ab ipso instructore ex
rationabili causa, partibus auditis, prorogari potest (cfr. can. 1799 § 2).
Art. 148. - § 1. Periti examen singillatim et seorsim exsequi debent;
alter alteri examinis exitum ne pandat; votum suum in scriptis uterque
proferat; in relatione, propria manu subscripta, perspicue quisque indicet
qua via et ratione in explendo munere sibi demandato processerit, et quibus
potissimis argumentis conclusiones prolatae nitantur (cfr. can. 1802).
§ 2. Praeses decernere poterit, ex peculiari ratione, ut examen a peritis
collegialiter exsequatur. Quo in casu peritorum discrimina, si quae
adsint, in relatione, datis rationibus, adnotentur (cfr. ib.i.
Art. 149. - Si agatur de cuius scripti authenticitate investiganda,
standum est dispositioni can. 1800.
Art. 150. - In causis impotentiae :
1° ad inspiciendum virum duo medici deputentur, qui monendi sunt
ut honestis tantum mediis utantur ad impotentiam cognoscendam;
2° ad inspiciendam mulierem deputentur duae mulieres, si adsint,
quae in arte medica laurea doctorali et experientia sint praeditae, vel,
ex mulieris consensu aut ex decisione collegii, duo medici, sin minus
duae obstetrices vere peritae. Corporalis mulieris inspectio fieri debet
regulis christianae modestiae plene servatis et adstante semper honesta
matrona ex officio designanda (cfr. can. 1979).
Art. 151. - In causis amentiae unus vel, pro casus gravitate, duo medici
deputentur, qui in scientia psychiatrica peculiariter sint versati;
cauto tamen ut excludantur qui sanam (catholicam) doctrinam hac in ré
non profiteantur.
Art. 152. - Exhibitis relationibus, instructoris erit peritos vocare, ut
singillatim suas conclusiones recognoscant et iuramento confirment et
quaestionibus a vinculi defensore opportune concinnatis respondeant.
Art. 153. - Si periti inter se discrepent, praeses alium, quem vocant
peritiorem, designare poterit ad normam art. 141, qui suum votum proferat
atque confirmet ad normam art. 148 et 152.
Art. 154. ™ § 1. Tribunal non tenetur sequi peritorum iudicium, etsi
eorum conclusiones sint concordes, sed cetera quoque causae adiuncta
attente perpendat (cfr. can. 1804 § 1).
§ 2. Tribunal debet in rationibus decidendi exprimere, quibus motum
argumentis peritorum conclusiones vel admiserit vel reiecerit (cfr.
can. 1804 § 2).