AAS 28 (1936), p. 344
CAPUT V
De probatione per instrumenta seu documenta
Art. 155. - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta
tum publica tum privata (can. 1812).
Art. 156. - § 1. Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:
I Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Ordinariorum ino
exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes
authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel eorum notariis;
2° Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;
3° Acta iudicialia ecclesiastica;
4° Inscriptiones baptismi, confirmationis, ordinationis, professionis
religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis Curiae vel
paroeciae, vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem* desumptae
et a parochis, vel Ordinariis, vel notariis ecclesiasticis confectae aut
earum exemplaria authentica.
§ 2. Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque
loci leges talia iure censentur.
§ 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis
confecta, privatorum documentorum numero habentur (can. 1813).
Art. 157. - Documenta, quibus probatur baptismus vel ordo receptus,
mors, professio religiosa, matrimonium, cognatio spiritualis, dispensatio
ab impedimento canonico, debent esse ecclesiastica, idest confecta a legitima
auctoritate ecclesiastica ad normam art. 156 § 1, n. 4.
Art. 158. - Utriusque generis documenta nisi partes sponte exhibeant,
tribunalis est auctoritate sua perquirere, et de iis partes vel testes in
examine interrogare.
Art. 159. - § 1. Documenta vim probandi in iudicio non habent, ideoque
admitti nequeunt, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita,
et penes tribunalis cancellariam deposita (cfr. can. 1819).
§ 2. Ut exemplar habeatur authenticum, oportet sit manuscriptum,
firmatum subscriptione eorum qui archivis,_ubi exstant originalia, sunt
praepositi, vel notarii ecclesiastici, et sigillo munitum.
§ 3. Pro documentis publicis civilibus exemplar habetur authenticum,
dummodo sit ea forma descriptum, quam civiles leges praefiniunt.
Art. 160.- Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio
deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint (can. 1820).
Art. 161. - Documenta, penes tribunalis cancellariam deposita, ab
actuario in ipso cancellariae loco custodiantur, et ibidem a partibus, defensore
vinculi et ab ipsis iudicibus expendantur.