AAS 28 (1936), p. 349
§ 3. Pars, quae petit oralem discussionem, articulos seu capita proponat
de quibus discussio facienda est.
§ 4. Praesidi ad vigilandum est, ne discussio oralis moderatae disputationis
terminos excedat, neve inutiliter repetantur ea de quibus in
defensionibus atque responsionibus actum est.
§ 5. Orali discussioni assistet notarius, ut, si praeses praecipiat, aut
vinculi defensor vel pars postulet et praeses consentiat, possit de disceptatis,
confessis vel conclusis scripto ad tramitem iuris ex continenti
referre (cfr. can. 1866).
TITULUS XI
De causis incidentibus
Art. 187. - Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per cirtationem
iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae, si iudicio
intersit, vel vinculi defensore, quaestio proponitur quae, tametsi libello,
quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam
pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem
(can. 1837).
Art. 188. - § 1. Parti legitime instanti instructor satis facere tenetur
per decretum.
§ 2. A quocumque instructoris decreto pars cuius interest ad collegium
recurrere potest, ut quaestio incidens instituatur. Recursus tamen
intra decem dierum spatium a decreti notificatione instituendus erit,
secus partes decreto acquievisse censentur.
§ 3. Recursus instructori, a quo decretum prodiit, est exhibendus;
qui tamen, nisi decretum a se factum revocandum censuerit, illum tribunali
sine mora deferre debet.
Art. 189. - § 1. Exorta quaestione incidenti, collegium, auditis altera
parte et vinculi defensore, necnon, si intersit, promotore iustitiae,
ante omnia perpendere debet, an quaestio nexum habeat cum causa principali,
simulque an aliquo probabili fundamento nitatur.
§ 2. Quae duo si concurrant, collegium vel quaestionem incidentem
admittat, vel, si iudicet eam necessario non esse resolvendam ante sententiam
definitivam, decernat, ut de ea habeatur ratio die propositionis
causae. Si autem duo simul non concurrant, collegium recursum
reiiciat (cfr. can. 1839).
Art. 190. - § 1. Quaestione incidenti admissa, collegium, audita altera
parte et vinculi defensore, necnon promotore iustitiae, si intersit,
ante omnia statuat, utrum solvenda sit, attenta eius natura et gravi-