AAS 28 (1936), p. 350
tate, servata forma iudicii per interlocutoriam sententiam, an, non servata
forma iudicii, per merum decretum (cfr. can. 1840 § 1); quae collegii
decisio inappellabilis est.
§ 2. Collegium, ad instantiam partis aut ex officio, interventum promotoris
iustitiae, si processui iam non intersit, exquirere debet, si constiterit
bonum publicum in discrimen vocari; exquirere autem potest,
si quaestionis incidentalis natura vel difficultas id consulat.
Art. 191. - Si quaestio incidens per sententiam solvi debeat, concordentur
dubia, et eae serventur regulae quae de causa principali statutae
sunt, exceptis terminis, qui statuantur brevissimi (cfr. can. 1840 § 2).
Art. 192. - § 1. Si quaestio incidens solvenda sit per decretum, partibus
et vinculi defensori terminus assignandus est, in quo suas rationes
afferant per breve scriptum seu memoriale.
§ 2. Collegii est decernere utrum facultas memoriali respondendi,
quam partes et vinculi defensor postulaverint, concedenda sit brevissimo
termino statuto, an potius discussio oralis ad normam art. 186.
Art. 193. - In decreto quo collegium quaestionem incidentem definit,
rationes quibus nititur in iure et in facto breviter exponantur (cfr.
can. 1840 § 3).
Art. 194. - Quaestio incidens et causa principalis, si casus ferat,
una eademque sententia super merito definiri possunt.
Art. 195. - Antequam finiatur causa principalis, collegium interlocutoriam
sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare
sive ex se, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita
altera parte, et requisito semper voto promotoris iustitiae, si adsit,
et defensoris vinculi (can. 1841).
TITULUS XII
De pronunciatione sententiae
Art. 196. - § 1. Legitima pronuntiatio qsm iudex causam a litigantibus
propositam et iudiciali modo pertractatam deficit, sententia est:
eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva,
si principalem.
§ 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur (can. 1868).
Art. 197. - § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur
in iudicis animó moralis certitudo circa rem sententia definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia,