AAS 28 (1936), p. 351

nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis (can.
1869 §§ 1, 2, 3).
§ 4. Iudex qui eam certitudinem post diligens causae examen efformare
sibi non potuit, pronuntiet : non constare de matrimonii nullitate
in casu (cfr. can. 1869 § 4).
Art. 198. - § 1. Expleta causae disceptatione, dia et bora a praeside
ad normam art. 185 statutis, conveniant soli iudices, remotis quibusvis
tribunalis administris, in ipsa tribunalis sede, nisi peculiaris causa
alium locum suadeat, ad proferendam sententiam (cfr. cann. 1870,
1871 § 1).
§ 2. Singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito
causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusiones
suas venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper
a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus,
habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim
ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

§ 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione
recedere, rationibus tamen breviter significatis in eodem voto scripto.
§ 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire
aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum
(can. 1871 §§ 2-5), dato rescripto: « resolutio dabitur in proximo».
Haec dilatio tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet (ib.).
§ 6. Oonstabilita decisione, ponens eam scribit sub forma responsionis
affirmativae vel negativae ad propositum dubium, eamque subscribit
una cum aliis iudicibus et unit fasciculo actorum.
Art. 199. - Causae decisionem notarius protocollo addictus partibus
oretenus communicare valet, eiusdemque decisionis exemplar, si petatur,
tradere, dummodo collegium decisionem secreto servandam esse non
decreverit usque ad formalem sententiae publicationem : quo in casu
id ponens suo decreto statuat. Haec communicatio nullam vim habet
quoad decursum temporis pro appellatione interponenda.
Art. 200. - § 1. Sententia quam primum edenda est, non. ultra mensem
a die qua causa definita est, nisi collegium gravi ex ratione longius
tempus praestituerit.
§ 2. Sententia latino idiomate exaranda est a ponente, nisi forte alii
ex iudicibus in discussione hoc munus, iusta aliqua de causa, commissum
sit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.