AAS 28 (1936), p. 390
Vancuveriensis territorio integros decanatus Nelson et Cranbroock, nec
non partem decanatus Keloiona amplectentem paroecias et missiones Kelowna,
Rutland, Pencticton, Summerland, Peachland, Oliver, Keremeos,
Westbank distrahimus atque e territorio ita avulso novam erigimus et
constituimus dioecesim, quam ab urbe Nelson « Nelsonensem » nuncupari
volumus ac decernimus. In hac insuper Nelson urbe novae istius
Nelsonensis dioeceseos sedem ut cathedram episcopalem constituimus;
ipsamque idcirco urbem ad civitatis episcopalis fastigium extollimus,
eidemque sedi et civitati omnia tribuimus iura et privilegia, quibus ceterae
episcopales sedes ac civitates iure communi fruuntur; ecclesiam vero
paroecialem, Deo in honorem Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae
Virginis dicatam, in urbe illa exstantem, ad Ecclesiae Cathedralis gradum
et dignitatem evehimus, simulque ipsi eiusque pro tempore Episcopis
iura omnia, honores, insignia, favores, gratias, privilegia tribuimus,
quibus ceterae per orbem episcopales Ecclesiae earumque Episcopi
iure communi pollent et gaudent; eisque onera omnia imponimus et obligationes,
quibus Cathedrales Ecclesiae earunique Episcopi adstringuntur.
Eamdem praeterea dioecesim Nelsonensem suifraganeam constituimus
metropolitanae Ecclesiae Vancuveriensis eiusque pro tempore Antistites
metropolitico Archiepiscopi Vancuveriensis iuri subiicimus. Ad dotem
autem novae huius dioecesis constituendam, Episcopis pro tempore Nelsonensibus
ius concedimus imponendi, iuxta aliorum Ordinariorum in
Ditione Canadensi morem, cathedraticum aliaque iuxta sacros canones
onera, quibus praefatae dioecesis necessitatibus rite consuli possit. Quod
vero ad Capituli Cathedralis erectionem vel Dioecesanorum Consultorum
coetus constitutionem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede
vacante, electionem, ad Seminarii dioecesani institutionem, ad clericorum
et fidelium iura et onera aliaque huiusmodi attinet, rite servari iubemus
quae Sacri Canones praescribunt. Quod autem ad clerum praecipue
spectat, statuimus ut, simul ac novae huius dioecesis erectio ad exsecutionem
demandata fuerit, eo ipso clerici adscripti censeantur Ecclesiae
illi, in cuius territorio legitime exstant. Volumus denique ut documenta
omnia et acta, quae novam Nelsonensem dioecesim respiciunt, a Cancellaria
Archidioecesis Vancuveriensis Curiae dioecesis Nelsonensis quam
primum fieri poterit tradantur, ut in eius archivo religiose serventur. Ad
quae omnia uti supra disposita exsecutioni mandanda, venerabilem quem
supra diximus Fratrem Andream Cassulo, in Ditione Canadensi Delegatum
Apostolicum, deligimus, eique facultates tribuimus necessarias
et opportunas etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum; eidemque onus imponimus