AAS 28 (1936), p. 391

authenticum peractae exsecutionis actus exemplar ad Sacram Congregationem
Consistorialem transmittendi intra sex menses ab his Litteris
datis computandos. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis
etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis ac
sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris tribueretur, si exhibitae
vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,
tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine facta et
emanata, perpetuo valida exsistere et fore, suosque plenarios et integros
effectus sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere; et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane
esse et fore volumus et decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit,
regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis
editis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus
Apostolicis, et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum
Nostrorum dispositionibus ceterisque contrariis quibuscumque.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, evectionis,
concessionis, statuti, derogationis, mandati et voluntati Nostrae infringere,
vel ei contraire liceat. Si quis vero, ausu temerario, hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die vigesima secunda mensis Februarii, Pontificatus
Nostri anno Quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL O. Card. ROSSI
Cancellarius S. E. E. S. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Carolus Respighi, Protonotarius Apostolicus.

Loco £ß Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LIV, n. 7£. - Al. Trussarcli.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.