AAS 28 (1936), p. 409

terésse eis et more ceterorum civium agere, declarata sua intentione,
si quando hoc necessarium apparuerit ad falsas interpretationes sui
actus removendas.
2. Iidem Ordinarii permittere possunt ut fideles, quando intersint
funeribus, matrimoniis aliisque privatis ritibus in vita sociali iaponensi
usitatis, participes fiant sicut ceteri (declarata, si necessarium, sua
intentione ut supra) omnium illarum caeremoniarum, quae, quamvis
forte a superstitione originem duxerint, ex circumstantiis tamen locorum
et personarum et ex communi aestimatione nunc temporis non retineant
nisi sensum urbanitatis et mutuae benevolentiae.
3. Circa iuramentum de ritibus, ubicumque in Iaponia in usu est,
sacerdotes praesentes instructiones hac in re a Sacra Congregatione de
Propaganda Fide datas dociles exsequantur, omni disputatione remota.
Quae omnia cum Summo Pontifici in Audientia diei xxv Maii a
subsignato S. Congregationis Secretario relata fuissent, Sanctitas Sua
dignata est rata habere, declarans Ordinarios Iaponiae normas supra
datas sequi tuto posse et debere.
Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die XXVI mensis Maii A. D. MDCCCCXXXVI.

P. Card. FUMASONI BIONDI, Praefectus.
L. © S.

f C. Costantini, Archiep. tit. Theodos., Secretarius.

II
NOMINATIONES
Sacra Congregatio de Propaganda Fide, successivis datis decretis,
ad suum beneplacitum renunciavit :
30 Iunii 1936. — R. P. Paulum Julliotte, e Congregatione Sacrorum
Cordium Iesu et Mariae (Picpus), Praefectum Apostolicum de Mainau.
7 Iulii. — R. P. Thomam Megan, e Societate Verbi Divini, Praefectum
Apostolicum de Sinsiang.
11 Iulii. — R. P. Iulium Dillon, ex Ordine Fratrum Minorum, Praefectum
Apostolicum de Shasi.
28 Iulii. — R. P. Chilianum a Killybegs, ex Ordine Fratrum Minorum
Oapuccinorum, Praefectum Apostolicum de Victoria Falls.
— R. P. Eusebium a Corde Iesu, e Congregatione Clericorum excalceatorum
Ssmae Crucis et Passionis D. N. Iesu Christi, Praefectum
Apostolicum de Tshumbe.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.