AAS 28 (1936), p. 436

Condicio iuridica èt retributio cuiuslibet ordinis muneribus fungentium
et Cancellariae leges ab Ordinationibus ad interiorem Academiae
vitam regendam definiuntur.

Art. XXXII

Si Statutorum commata immutanda videantur, Academia, in sessione
secreta, potest de bac opportunitate disceptare et vota conficere
a Summo Pontifice probanda; eademque suo arbitrio nihil his legibus
immutet.
Art. XXXIII

Ordinationes ad interiorem Academiae vitam regendam praeter normas
his Statutis relatas alias quoque continent adiciendas, ut Academiae
compositio et agendi ratio particulatim decernantur.
Hae Ordinationes peculiares praescriptiones etiam continent, quae
ad Bibliothecam spectant.
Eaedem manant a Praeside, audito Academico Consilio.

Art. XXXIV

Socii Pontificiae Academiae Novorum Lynceorum, honorarii, ordinarii
aut correspondentes, nisi nominentur Pontificii Academici, eundem retinent
honoris gradum, scilicet honorariorum, ordinariorum vel correspondentium.
Iidem excipient Acta et Commentationes. Privilegiis de
quibus sermo est in aliñéis III et IV, art. VI horum Statutorum fruentur.
Academiae Dissertationes legere et ad eam Notas et Commentationes
mittere poterunt. Pariter concursus ab Academia cum praemiis institutos
participare iisdem licet.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.