AAS 28 (1936), p. 42
At rei, de qua dicimus, periculum in Episcopum, uti perspicuum
est, potissimum recidit, cui ex destricto Ecclesiae iure
imperatur ut « sacros ordines nemini conferat, quin ex positivis
argumentis moraliter certus sit de eius canonica idoneitate;
secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo sese
committit alienis communicandi peccatis ». Quod legis prae-1
scriptum hanc S. Pauli ad Timotheum sententiam quodammodo
refert : « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris
peccatis alienis ». « Quid est cito manus imponere — quemad-2
modum S. Leo Magnus, Decessor Noster, commentatur — nisi
ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum
oboedientiae, ante experientiam disciplinae, sacerdotalem honorem
tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis
alienis nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non
meruit ordinari? » quandoquidem, ut Chrysostomus, Episco-3
pum alloquens, dicit: « Peccatorum eius tam praeteritorum
quam futurorum tu quoque poenam dabis, qui illi dignitatem
dedisti ». 4
Gravissima hac sententia, Venerabiles Fratres, maximopere
formidolosum significatur onus, quo perterritus insignis Mediolanensium
Episcopus S. Carolus Borromaeus aiebat: « Qua
in re modica etiam negligentia mea maximam irrogare mihi
potest culpam »,. Saluberrimum igitur S. Ioannis Chrysostomi5
monitum amplectamini : « Non post primam probationem, nec
post secundam, vel tertiam, sed postquam circumspexeris et
accurate examinaveris, tunc impone manus ». Quod quidem de6
candidatorum sanctimonia in primis intellegatur oportet.
Auctore enim piissimo Episcopo et Doctore, Alphonso nempe
Maria de Ligorio : « Non sufficit quod Episcopus nihil mali no-
1 Cod. Iur. Can., c. 973, 3.
2 / Tim. V, 22.
3 S. LEO MAGNUVS, Epist., 12 (MIGNE, P. L., LIV, 647).
4 S. Io. CHRYSOST., Hom. 16 in Tim. (MIGNE, P. G., LXII, 587).
3 S. CAKOL. BOBROM., Hom. ad ordinandos, die 1 iunii 1577 (Homiliae, ed. bibl. Ambros.
Mediolani, 1747, t. IV, pag. 270).
6 S. Io. CHRYSOST., Hom. 16 in Tim. (MIGNE, JP. G., LXII, 587).