AAS 28 (1936), p. 43

veri t de ordinando, sed debet fieri certus de eius positiva probitate
». Hac in causa, nimiae austeritatis invidiam, quae facile1
inde oritur, posthaben tes, ita concredito vobis iure officioque
utamini, ut hanc experimentis cognoscendam probitatem in
antecessum expostuletis, ac, si quid dubii relictum fuerit, ad
aliud tempus sacrorum ordinum collationem prolatetis. « Apta
namque — ut S. Gregorius Magnus egregie docet — aedificationibus
de silvis succiduntur, nec tamen adhuc viridibus
aedificii pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum
dierum mora siccaverit et apta ad necessarium usum efïecerit;
quae observantia si forte negligatur, citius superimposita mole
franguntur » ; cui comparationi haec Angelici Doctoris dilu-2
cida verba apprime resonare videntur: « Ordines sacri praeexigunt
sanctitatem...; unde pondus ordinum imponendum est
parietibus iam per sanctitatem desiccatis... ab humore vitiorum
». 3
Ceterum si, quoad suae cuiusque sunt partes, ecclesiasticis
praescriptis plene perfecteque fuerit satisfactum itemque normis
obtemperatum, quas hac super re per Sacrum Consilium
Sacramentorum disciplinae praepositum paucos abhinc annos
edidimus, causae profecto magnam partem demovebuntur,4
cur catholica Ecclesia lacrimas fundat simulque christianus populus
in sacerdotum moribus ofïendat. Ac verba Nostra hoc loco
ad supremos moderatores Religiosorum Ordinum convertentes,
eos monitos vehementer volumus, ut in instituendis ad sacerdotium
alumnis, si quos forte habeant, non modo legibus obsequantur,
non secus ad eos atque ad saecularem clerum a Nobis5
datis, sed ad se etiam ea omnia spectare arbitrentur, quae hactenus
de sacra iuventute colenda in universum perdocuimus; ea
vel etiam de causa, quod Episcopus religiosos iuvenes sacris

1 S. ALPH. M. DE LIGUORI, Theol. mor. de Sacram. Ordin., n. 803.
2 S. GREGOR. MAGN., Epist., libr. IX, ep. 106 (MIGNE, P. L., LXX, 1031).
3 S. THOM. AQUIN., Summ. Theol., 2 -2a ae, q. 189, a. 1, ad 3 .m
4 Instructio super scrutinio candidatorum instituendo antequam ad Ordines promo
veantur, d. d. 27 dec. 1930 (A. A. S., vol. XXIII, p. 120).
5 Instructio ad supremos Religiosorum, etc. Moderatores de formatione clericali, etc.,
d. d. 1 dec. 1931 (A. A. S., vol. XXIV, pp.. 74-81).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.