AAS 28 (1936), p. 44

ordinibus initiaturus, ad moderatorum suorum iudicium rem ut
plurimum defert.
Nec quidquam de debita severitate vel Episcopi vel religiosarum
sodalitatum rectores remittant, eo ducti, metu, ne aut in
Dioecesi aut in religioso Instituto sacerdotum copia imminuatur.
Hanc opinionis captionem S. Thomas Aquinas, ut iam
occupaverat, ita, quo erat ingenii acumine sententiarumque planitate,
revicerat: « Deus numquam ita deserit Ecclesiam suam,
quin inveniantur idonei sufficientes ad necessitatem plebis, si
digni promoverentur et indigni expelieren tur ». Ceteroqui1
praeclarissimus idem Doctor, verba Concilii Oecumenici Lateranensis
IV ex verbis propemodum reddens, peropportune2
monet: « Si non possent tot Ministri inveniri, quot modo sunt,
mei ius esset habere paucos Ministros bonos quam multos malos
». Qua quidem cum magni ponderis sententia id plane3
concinit, quod frequens Episcoporum ex Italia multitudo tum a
Nobis excepit, cum undique gentium sacrorum alumni Romam
convenerunt, iubilarem sacerdotii Nostri memoriam celebrandi
causa; monuimus videlicet pluris esse procul dubio unum tantummodo
sacerdotem haberi, qui sit omni ex parte ad sacerrimum
officium suum institutus, quam plures, qui aut nihil aut
parum sint ad idem conformati. In his enimvero nihil spei Ecclesia
reponere potest, ut ei non sit potius horum causa effuse
lugendum. Reformidandae equidem aliquando, Venerabiles4
Fratres, a nobis reddendae erunt rationes Pastorum Principi 5
eidemque supremo animarum Episcopo, si populos rectoribus6
inertibus imperi tasque magistris permiserimus !
At quamquam eorum qui probe sacrae iuventuti ungendae
impendunt studia, nullo pacto oportet praecipuas curas de
alumnorum copia esse, omnium tamen est conari ut, spirituali-

1 Summ. Theol., Supplem., q. 36, a. 4, ad l .m
S. THOM. AQUIN.,
3 Conc. Later. IV, an. 1215, can 22.

3 S, THOM. AQUIN., loc. cit.
" Cfr. Osservatore Romano, anno LXIX, n. 21.022 (an. 1929, n. 176; 29-30 luglio 1929).
5 Cfr. / Petr., V, 4.
6 Cfr. / Petr., II, 25.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.