AAS 28 (1936), p. 488
ANGELORUM ET ALIARUM
DIOECESIS ANGELORUM AD METROPOLITANAE ECCLESIAE GRADUM EVEHITUR, EI-
DEMQUE CATHEDRALES ECCLESIAE S. DIDACI, MONTEREYENSIS-FRESNENSIS ET
TUCSONENSIS SUFFRAGANEAE CONSTITUUNTUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Nimis amplas ecclesiasticas provincias dividere et aliter circumscribere,
novasque exinde provincias constituere, quotiens id temporum
locorumque adiuncta requirant, omni studio curare debemus. Quam
supremi Nostri muneris partem modo exigere videtur nonnullarum dioecesium
suffraganearum tam S. Francisci in California, quam S. Fidei
in America Septentrionali provinciarum utilitas atque spirituale fidelium
ibidem commorantium bonum.
Quapropter, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi Consistoriali praepositorum consilio, audito
quoque venerabili Fratre Amleto Ioanne Cicognani, Archiepiscopo titulari
Laodicensi in Phrygia, in Foederatis Americae Septentrionalis
Statibus Delegato Apostolico, omnibus mature perpensis et suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, ea quae sequuntur apostolicae potestatis plenitudine
statuimus ac decernimus.
Primo quidem dioecesim Angelorum, e cuius territorii parte aliis
Nostris Litteris hac ipsa die datis nova S. Didaci dioecesis efformata est,
a provincia ecclesiastica S. Francisci in California separamus ac seiungimus,
ipsamque, a metropolitico iure Archiepiscopi S. Francisci in
California avulsam, in Archidioecesim constituimus. Cathedralem propterea
Angelorum ad Metropolitanae Ecclesiae gradum et dignitatem extollimus,
eique igitur eiusque pro tempore Archiepiscopis omnia concedimus
iura, insignia, privilegia et honores, quibus ceterae Metropolitanae
Ecclesiae earumque Antistites ad iuris communis tramitem fruuntur et
gaudent; praecipue vero Archiepiscopis Angelorum ius tribuimus Crucem
intra fines suae provinciae ante se ferendi et Pallio iuxta lyturgicas leges
utendi, postquam illud in Sacro Consistorio rite expostulatum et obtentum
fuerit. Item ipsam Metropolitanam Ecclesiam Angelorum eiusque