AAS 28 (1936), p. 489
Archiepiscopos iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus
ceterae Metropolitanae Ecclesiae earumque Antistites adstringuntur.
Deinde ab eadem provincia ecclesiastica S. Francisci in California dioecesim
Montereyensem-Fresnensem, et a provincia S. Fidei in America
Septentrionali dioecesim Tucsonensem separamus et a sui cuiusque
Archiepiscopi metropolitico iure eximimus.
Has autem Cathedrales Ecclesias una cum Ecclesia S. Didaci, hae
ipsa die, ut iam diximus, erecta, suffraganeas constituimus novae Metropolitanae
Ecclesiae Angelorum, earumque igitur Episcopos metropolitico
iuri Archiepiscopi Angelorum subiicimus. Quae nova provincia ecclesiastica
a suae metropolitanae sedis denominatione Angelorum nuncupanda
erit. Ad quae omnia ut supra disposita exsecutioni mandanda quem
supra memoravimus venerabilem Fratrem Delegatum Apostolicum in
Foederatis Americae Septentrionalis Statibus deligimus, eique necessarias
et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate vel officio constitutum,
et onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem intra
sex menses ab his Litteris datis computandos authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar transmittendi. Praesentes autem Litteras et
in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio
licet substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam
vocari posse; sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas existere et fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad
quos spectat inviolabiliter observari debere, et si secus super his a
quocumque quavis auctoritate, scienter vel ignoranter attentari contigerit
irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac decernimus. Non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus vel generalibus
constitutionibus et ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis Romanorum
Pontificum Praedecessorum Nostrorum dispositionibus, ceterisque
contrariis quibuscumque, etiam speciali mentione dignis.
Volumus autem et mandamus ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et
sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel onici o constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides quae hisce Litteris tribueretur si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam Nostram dismembrationis,
evectionis, subiectionis, mandati, statuti, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu