AAS 28 (1936), p. 7

Id porro peculiari modo consentaneum sub huius anni exitu
ducimus, qui Lapurdi — coram nivea eademque radianti
Immaculatae imagine — per continenter in triduum actam
Eucharisticam supplicationem, sacri ordinis homines ex omni
lingua ex omnique ritu vidit superna luce circumfusos, cum
extremos ederet caelestis gratiae fulgores ad occasum vergens
humanae Redemptionis Iubilaeum, ad universum catholicum
orbem prorogatum; illius dicimus Redemptionis, cuius administri
habentur venerandi carissimique Nobis sacerdotes, numquam
sane operosiores satiusque de re christiana merentes,
quam per huius Anni Sancti decursum, quo quidem fuit, ut in
Apostolicis Litteris « Quod nuper » animadvertimus, undevicesimum
ab instituto divinitus catholico sacerdotio commemoratum
saeculum. 1
Ac profecto ut cum ceteris Encyclicis Litteris, a Nobis pro
opportunitate superiore tempore datis — per quas utique graviores
causas, quae huius aetatis homines exercent sollicitosque
tenent, catholicae doctrinae luce collustravimus — apte haec
Epistula concinneque congruit, ita eadem etiam videtur Nobis
sollemnia edita praecepta perficere, iisdemque veluti coronam
imponere.
Est enimvero sacerdos, ex divino afflatu mandatoque suscepto,
praecipuus christianae iuvenum educationis apostolus
idemque indefatigabilis adsertor; ipse maritale vinculum Ec-2
clesiae nomine auctoritateque ratum habens, bene eidem a Deo
precatur, eiusque perpetuitatem sanctitatemque adversus libidinis
cupidinisque nisus erroresque tutatur; ipse, ut fraternam3
hominum necessitudinem praedicat, ut mutua omnibus iustitiae
caritatisque evangelicae officia inculcat, ut denique — divitibus
ac proletariae plebi aiïectanda omni ope veri nominis bona quasi
digito demonstrans—animos, ob rei oeconomicae discrimen morumque
demutationem exulceratos, pacare nititur, ita eo adiu-

1 A. A. 8., vol. XXV (1933), pp. 5-10.

2 Litt. Encycl. Divini illius Magistri d. d. 31 dec. 1929.
3 Litt. Encycl. Casti connubii d. d. 31 dec. 1930.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.