AAS 28 (1936), p. 8
tricem operam confert, ut civilis Societatis ordinum conflictationes
vel componantur feliciter, vel saltem mitigen tur. Est prae-1
terea sacerdos illius paenitentiae sanctae expiationisque praeco
atque excitator praestantissimus, ad quam quidem Nos bonos
omnes adhortati sumus, ut impietates, turpitudines, flagitia,
quae humanum genus in praesens tantopere temerant atque dedecorant,
pro viribus resarcían tur ; quandoquidem hodie — si
umquam alias — divini Redemptoris misericordia indigemus
eiusque venia. 2
Procul dubio Ecclesiae hostes efficientem sacerdotalis muneris
vim non ignorant; atque adeo — quemadmodum ad di--
lectissimum Nobis Mexicanum populum scribentes conquesti
sumus — adversus illud potissimum dimicant, ut ex hominum3
societate stirpitus evellatur, ac tandem aliquando ad catholicum
nomen penitus delendum viam sibi sternant : quod utique
discupiunt vehementer, at procul dubio numquam assecuturi
sunt.
I
Nullo non tempore genus humanum sacerdotum necessitatem
expertum est, virorum scilicet, qui, ex officio legitime concredito,
Dei hominumque conciliatores essent, quorum totius
vitae munus illas complecteretur rationes, quae ad aeternum
Numen pertineant, quique preces, piacula, sacrificia, societatis
nomine offerrent, quae ipsamet revera publice religionem colere
iubetur, Deum ut supremum dominum ac primum principium
agnoscere, ut finem ultimum sibi proponere, immortales eidem
grates agere, eumdemque propitium reddere. Siquidem penes
omnes populos, quorum mores in comperto sunt, modo contra
sanctissimas humanae naturae leges facere ne cogantur, sacrorum
administri habentur, quamvis saepenumero vanis superstitionibus
serviant; itemque ubicumque aliquam profitentur
1 Litt. Encycl. Quadragesimo anno d. d. 15 maii 1931.
2 Litt. Encycl. Caritate Christi d. d. 3 maii 1932.
3 Litt. Encycl. Acerba animi d. d. 29 sept. 1932.