AAS 29 (1937), p. 101
agmen tan tur : sodalitates, praeter alias, dicimus operariorum,
agricolarum, fabricationum artificum, medicorum, herorurn,
iitteratorumque, qui cum haberent communem eruditionis gradum,
in ordines sibi accommodatus, ipsa veluti natura duce, coaluerunt.
Has namque societates plurimum valere putamus sicut
ad temperationem illam in res publicas inducendam, quam Litteras
Encyclicas Quadragesimo anno scribentes animo intendebamus,
ita ad Christi regnum in litterarum omne genus operumque
campum enixe prof eren dum.
Quodsi ob mutatum rerum oeconomicarum vel socialium
statum, rectores civitatis suum esse duxerunt legibus peculiaribus
consociationes ipsas moderari ac temperare, salvis, ut aequum
est, privatorum libertate et auctoritate; Actionis tamen
Catholicae sodales, quamquam praesentium rerum rationem habeant
oportet, prudenter nihilominus in causam tam studia sua
conferant, nostrorum temporum quaestionibus ad catholicae
doctrinae normas enodandis, quam industriam impertiant suam
recte libenterque recentiora instituta eo consilio participantes,
ut eadem christiano spiritu imbuant, unde rei publicae disciplina
manat et civium fraterna ac mutua in agendo conspiratio.
Patris heic animo alioqui carissimos Nobis catholicos opifices,
vel adolescente vel adulta aetate, libet, qui ob strenue servatam
fidem in tanta temporum iniquitate, honestum arduumque
onus et munus, loco praemii, accepisse videantur. His videlicet,
sacrorum Antistitibus ac sacerdotibus industriam et laborem
dirigentibus, est apprime conandum ut ad Ecclesiam
Deumque ipsum ingentes sui ordinis multitudines revocent,
quae ira idcirco accensae quod neque iuste aestimatae neque in
merito habitae fuerint honore, a Deo, proh dolor, desciverint.
Catholici artifices, qua verbis, qua exemplo aequalibus hisce suis
de recta via deductis declarent, Ecclesiam benignae matris animum
in omnes gerere, qui seu labore fatigentur seu afflictentur
doloribus; atque, ut nunquam praeterito tempore, ita in posterum
numquam ab officio filios suos tuendi discessuram esse.
Quod quidem munus, ad fodinas, ad officinas, ad armamentaria,