AAS 29 (1937), p. 102

quocumque denique opus initur, proferendum, cum incommoda
quandoque postulet, meminerint catholici iidem operarii Christum
Iesum cum operis exemplo, perpessionis quoque exemplum
coniunxisse.
Omnibus autem Nostris Ecclesiaeque filiis, e quovis ordine,
e quavis gente, e quovis denique sodalicio religiosorum laicorumve
hominum, iterum hoc loco fidentiusque instamus, ut animorum
concordiam pro viribus foveant. Etenim non semel acerbum
animo Nostro dolorem discidia illa commoverunt inter catholicos
viros concitata, quae, etsi ex inanibus nascuntur causis,
in luctuosos tamen desinunt exitus; cum eiusdem matris Ecclesiae
filios inter se colluctari iubeant. Ita fit ut seditiosi homines,
quorum non ingens est agmen, datam occasionem nacti, discidia
eadem exacuant atque id, quod maxime volunt, consequantur,
ut videlicet catholicos homines alios adversus alios sollicitent.
Quamobrem, quamvis recentiores nostrorum temporum eventus
ita per se loquantur, ut monita Nostra supervacanea reddere
videantur, nihilo secius id genus adhortationem eorum
causa iterandam putamus, qui eam aut non intellexerint aut
intellegere recusaverint. Qui exacuendis inter catholicos discidiis
dant operam, formidandum profecto onus tum a Deo tum
ab Ecclesia in se recipiunt.
Sed ad vim propulsandam, qua « potestas tenebrarum » Dei
ipsius opinionem ex intimis hominum mentibus, evellere contendit,
summa in spe sumus cum eis, qui christiano nomine
gloriantur, se etiam illos efficienter coniuncturos esse, qui, longe
maxima nempe hominum pars, Deum esse credunt et adorant.
Illud igitur geminantes, quod quinque abhinc annos in Encyclicis
Litteris Caritate Christi scripsimus, hos iterum incitamus,
ut pro sua quisque parte in id sincera fide incumbant,
ut gravissimum illud, quod omnibus impendet periculum, ab
humano genere arceant.
Nam — ut tunc temporis monebamus —: « Dei... agnitione,
tamquam firmo cuiusvis civilis ordinis fundamento, cum humana
quaelibet auctoritas innitatur necesse sit, qui omnium

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.