AAS 29 (1937), p. 103

rerum legumque omnium perturbationem ac resolutionem nolunt,
ii strenue contendant oportet, ne religionis hostes sua consilia,
tam vehementer palamque conclamata, exsequantur ». 47
Persecuti hactenus sumus, Venerabiles Fratres, certum ac
definitum munus, simul ad doctrinam, simul ad vitae actionem
spectans, quod Ecclesia, Christo auctore ac statore suo, mandante,
in se recepit, tum hominum consortioni christiano spiritu
imbuendae, cum in praesentia communistarum conatibus
retundendis; atque in eiusmodi muneris partem universos hominum
ordines advocavimus.
Sed in huiusmodi rem christiana quoque Civitas conferat
opus est, Ecclesiae in hac provincia suam commodando operam,
quae, licet externis sui ipsius propriis instrumentis expromatur,
fieri tamen non potest quin prae primis in animorum
utilitatem cedat.
Quamobrem, qui Civitatibus praesunt, illuc studia omnia
ac consilia sua impendant, ut prohibeant quominus nefanda
atheorum commenta, ad ruinam cuiusvis humani convictus
ementita, in suos irrepant populos; cum nec ulla possit inter
homines auctoritas, remota Dei auctoritate, consistere, nec ullum
constare iusiurandum, Dei viventis nomine sublato. Qua
de re opportunum ducimus ea nunc iterare, quae toties tantaque
cura per docuimus, praesertim in Encyclicis Litteris Caritate
Christi: «... Qui possunt humana consistere commercia,
qui vim nancisci pactiones, ubi nullum sit conscientiae vadimonium,
ubi nulla sit in Deum fides, nullus Dei timor? Hoc
enim sublato fundamento, omnis morum decidit lex, nihilque
impedire poterit, quominus gradatim, at necessario praecipites
ruant gentes, familiae, res publica ipseque humanae vitae
cultus ». 48
In hoc praeterea eorum qui publice imperant versari curas
praecipuas oportet, ut illa civibus suis vitae adiumenta parent,
quibus si iidem careant, rem ipsam publicam, quantumvis recte

47 Litt. Encycl. Caritate Christi, 3 maii 1932 (A. A. S., vol. XXIV, 1932, p. 184).
48 Litt. Encycl. Caritate Christi, 3 maii 1932 (A. A. 8., vol. XXIV, p. 190).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.