AAS 29 (1937), p. 264

pore Praefectis Apostolicis omnia concedimus iura, privilegia, honores
et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae earumque Praefecti
gaudent ac pollent, illosque iisdem adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis ac sigillo cuiuslibet viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce Nostris Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo sexto, die decimaseptima mensis decembris, Pontificatus Nostri
anno quintodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

Cancellarius S. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVI, n. 30 _ Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.