AAS 29 (1937), p. 265
DE LANCHOW
A VICARIATUS APOSTOLICI DE LANCHOW TERRITORIO PARS SEIUNGITÜR CIVILEM
PROVINCIAM DE TSINGHAI COMPLECTENS ET IN NOVAM ERIGITUR PRAEFECTURAM
APOSTOLICAM«DE SINING»NUNCUPANDAM.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ecclesiae universae regimen Nobis divinitus commissum illud quoque
requirit, ut si quae sint territoria Missionalium curis adhuc concredita,
quae tam late pateant ut uni vel vigilantissimo Pastori perarduum sit
fidei propagationi efficaciter praeesse, dividantur atque novae exinde
Missiones erigantur, aliis Antistitibus committendae. Cum itaque res
ita se habeant in peramplo Vicariatu Apostolico de Lanchow in Sinis,
Societati Verbi Divini concredito, cumque insuper aliquot abhinc annis
ab eiusdem Vicariatus territorio Provincia civilis de Tsinghai seiuncta
sit, Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio, libenter
annuendum censuimus venerabilis Fratris Theodori Buddenbrok, Episcopi
titularis Issensis et Vicarii Apostolici de Lanchow precibus, a venerabili
Fratre Mario Zanin, Archiepiscopo titulari Traianopolitano in
Shodope, Delegato Apostolico in Sinis, commendatis, quibus ille, Superiore
Generali Societatis Verbi Divini consentiente, ab hac Apostolica
Sede postulavit ut tota Provincia civilis de Tsinghai a suo Vicariatu
distracta in missionalem sui iuris circumscriptionem erigeretur, certam
foventes spem id in animarum bonum maxime obventurum. Quapropter,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui sua interesse
praesumant consensu, de apostolicae potestatis plenitudine e praefati
Vicariatus Apostolici de Lanchow territorio partem illam seiungimus
totam Provinciam civilem de Tsinghai complectentem eamque in
Praefecturam Apostolicam erigimus et constituimus iisdem circumscriptam
limitibus quibus ipsa Provincia civilis. Novam hanc Praefecturam
ab eiusdem Provinciae urbis principis nomine « de Sining » nuncupandam
volumus, atque Societatis Verbi Divini sodalium curis, ad Nostrum tamen
et Apostolicae Sedis beneplacitum, committimus. Huic idcirco Praefecturae
de Sining eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem