AAS 29 (1937), p. 283

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA

DECLARATIO

SUPER DECRETO QUOD INCIPIT « LEX SACRI COELIBATUS )) DIEI 18 APRILIS 1936

Evulgato per Commentarium Officiale Apostolicae Sedis (vol. XXVIII,
pag. 242) Decreto, quod incipit « Lex sacri coelibatus » diei 18 aprilis
1936, quo absolutio ab excommunicatione de qua in can. 2388, § 1,
quando agatur de sacerdote qui, matrimonio civiliter attentato, ad cor
dein reversus, ad participationem sacramentorum more laicorum petat
admitti, data quidem fide de absoluta perfectaque in posterum continentia
perpetuo servanda, quamvis tamen ob gravissimas rationes cessare
non valeat a cohabitatione sub eodem tecto cum suae disertionis
complice, Sacrae Paenitentiariae Apostolicae, excepto casu periculi
mortis, reservatur, non defuerunt nec desunt Canonistae et Moralistae
qui docuerint ac doceant casum hunc nihil differre a casu aliarum censurarum,
quae in casibus urgentioribus remitti possunt sub quibusdam
conditionibus et clausulis a quocumque confessario vi can. 2254.

Haec interpretatio, a praefati Decreti nedum sensu sed et littera
prorsus absona, nullo modo defendi potest, eo praesertim quia expresse
edicitur absolutionem de qua agitur « ab ipsa tantum Sacra Paenitentiaria
Apostolica, servata speciali procedendi forma et sub peculiaribus
quibusdam cautelis et conditionibus ab eadem Sanctitate Sua patefactis
ac praescriptis », concedi posse.
Nihilominus, ad omnem, si quae adhuc forte superesset, dubitationem
penitus auferendam, Ssrñus Dominus Noster, in audientia infrascripto
Card. Paenitentiario Maiori die 10 aprilis anni currentis impertita
ad rem opportune interrogatus, suprema Sua auctoritate declarandum
et, quo solet modo, publici iuris faciendum mandavit, hanc esse mentem
Legislatoris, scilicet : Absolutionem a censura, de qua supra, ita esse
Sacrae Paenitentiariae reservatam ut nemo unquam, excepto casu periculi
mortis, ab ea absolvere possit, non obstante qualibet facultate,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.