AAS 29 (1937), p. 305

Dolendum tamen est tot tamque gravibus Supremae Auctoritatis Ecclesiasticae
monitionibus atque iniunctionibus non plene hucusque obtemperatum
esse. Quin immo neminem iam latet novas huiusmodi cultus
et devotionis formas, nonnunquam ridiculas, plerumque aliarum
similium iam legitime statutarum inutilem imitationem vel etiam contaminationem,
his potissimum postremis temporibus, pluribus in locis,
acatholicis maxime mirantibus acriterque obtrectantibus, in die multiplicari
atque inter fideles latius propagari.
Iterum igitur iterumque Suprema haec Sacra Congregatio Sancti
Officii, Fidei morumque puritati atque integritati tutandae praeposita,
de expresso mandato Ssmi D. N. Pii divina Providentia Pp. XI, Sacrorum
Antistitum, ubique orbis catholici animarum curam gerentium,
zelum ac pastoralem sollicitudinem, onerata eorum conscientia, vehementer
excitat, ut strictissimam tandem aliquando memoratarum monitionum
atque iniunctionum observantiam urgeant, abusus qui iam irrepserint
firmiter abolendo et ne novi irrepant diligentissime cavendo.
Quae quidem idem Sanctissimus Dominus Noster in solita audientia
E. P. D. Adsessori die 20 labentis mensis maii impertita, in omnibus
et singulis adprobare et confirmare dignatus est, praesensque Decretum
publicari iussit.
Datum Romae ex Aedibus Sancti Ofiicii, die 26 maii anno 1937.

I. Venturi, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius.

II
DECRETUM

CIRCA CAN. 1127 CODICIS IURIS CANONICI

In plenario conventu huius Supremae Sacrae Congregationis Sancti
Officii, habito Feria IV, die 5 maii 1937, propositis dubiis :

1. Utrum in matrimonio contracto a duobus acatholicis dubie baptizatis,
in casu dubii insolubilis circa Baptismum, possit permitti alterutri
parti ad Fidem conversae usus Privilegii Paulini vi can. 1127
Codicis Iuris Canonici?
2. Utrum in matrimonio contracto inter partem non baptizatam
et partem acatholicam dubie baptizatam, in casu dubii insolubilis de
Baptismo, possint Ordinarii alterutri parti ad Fidem Catholicam conversae
permittere usum Privilegii Paulini vi can. 1127?

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.