AAS 29 (1937), p. 386

necessarias et opportunas ad id facultates, etiam subdelegandi ad effectum
de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
facto eidem onere ad S. Congregationem Consistorialem intra
sex menses ab his Litteris datis authenticum exemplar peractae exsecutionis
actorum transmittendi. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce Litteris haberetur,
si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras
et in eis contenta quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis,
vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel
quolibet alio substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, vel
in controversiam vocari posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac
potestatis plenitudine factas et emanatas perpetuo validas exsistere et
fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si secus
super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari, irritum prorsus et inane esse et f ore volumus ac decernimus.
Non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus, universalibusque Conciliis editis, specialibus
vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis
aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum? Nostrorum dispositionibus
ceterisque contrariis, quibus omnibus, etiam speciali mentione
dignis, per praesentes Litteras derogamus. Nemini ergo liceat hanc
paginam dismembrationis, erectionis, subiectionis, concessionis, statuti,
decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario hoc attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die octava mensis maii, Pontificatus Nostri anno
sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. E. 8. C. Consistorialis a Secretis.

Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco ¡j£¡ Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 27 — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.