AAS 29 (1937), p. 389
IV
LANSINGENSIS
EX DIOECESI DETROITENSI TERRITORII PARS SEIUNGITUR EX QUA NOVA DIOECESIS
ERIGITUR, (( LANSINGENSIS» NUNCUPANDA.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ecclesiarum in orbe circumscriptionum immutatio, si rerum temporumque
adiuncta id exigant, haud dubie et spirituali regimini et pastorali
ministerio facilius exercendo maxime confert. Quod quidem prae
oculis habentes opportunum duximus dioecesim Detroitensem dismembrare
et novam exinde dioecesim erigere. Nos igitur de venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali
praepositorum consilio, suffragante venerabili Fratre Hamleto
Ioanne Cicognani, Archiepiscopo titulari Laodicensi in Phrygia, Delegato
Apostolico in Foederatis Americae Septentrionalis Statibus, re
mature perpensa, ac suppleto quatenus opus sit quorum intersit, vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae potestatis
plenitudine a dioecesi Detroitensi perpetuo separamus ac seiungimus
comitatus civiles Jona, Clinton, Allegan, Barry, Eaton, Jngham, Van
Bureu, Kalamazaoo, Calhoun, Jackson, Berrien, Cass, St. Joseph,
Brauch, Eillsdale, atque ita avulsum territorium in novam erigimus
dioecesim, finibus propterea coarctatis ecclesiae Detroitensis. Hanc insuper
novam Dioecesim « Lansingensem » nuncupari volumus, eiusque
episcopalem sedem in urbe Lansing constituimus, quam idcirco ad civitatis
episcopalis fastigium extollimus, eique tribuimus privilegia et iura
omnia, quibus ceterae episcopales civitates pollent; Episcopi vero cathedram
in paroeciali ecclesia S. Mariae, in eadem urbe exstante, figimus,
quam propterea ad Cathedralis Ecclesiae gradum et dignitatem
evehimus, itemque ipsi eiusque pro tempore Episcopis omnia tribuimus
iura, privilegia, honores, insignia, gratias et praerogativas quibus ceterae
in America Septentrionali cathedrales ecclesiae earumque Praesules
iure communi fruuntur et gaudent; eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur. Hanc autem
Lansingensem dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Detroitensi
a qua avulsa est, quamque hac ipsa die aliis Nostris Litteris ad