AAS 29 (1937), p. 390

metropolitanae ecclesiae gradum extollimus; Ordinarium igitur Lansingensem
metropolitico iuri Archiepiscopi Detroitensis subiicimus. Quod
vero ad huius novae Dioecesis regimen, administrationem et dotationem,
ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem
itemque ad fidelium iura et onera, aliaque id genus spectat, servanda
iubemus quae hac de re sacri canones nec non Concilium plenarium Baltimorense
tertium praescribunt. Cum autem temporum adiuncta haud
permittant ut Capitulum Cathedrale modo constituatur, volumus ut interim
Consultores dioecesani, ad tramitem iuris eligantur. Praeterea
quoad clerum attinet, statuimus ut simul ac novae Dioecesis erectio ad
exsecutionem mandata fuerit, eo ipso clerici Ecclesiae illi censeantur
adscripti in cuius territorio legitime exstant. Mandamus denique ut
omnia documenta et acta quae novam Dioecesim respiciunt ab archidioecesis
Detroitensis cancellaria, quamprimum fieri poterit, curiae
episcopali Lansingensis dioecesis tradantur, ut in eius archivo religiose
serventur. Ad quae omnia, ita disposita et statuta, exsecutioni mandanda
quem supra diximus venerabilem Fratrem Hamletum Ioannem
Cicognani, in Foederatis Americae Septentrionalis Statibus Delegatum
Apostolicum deligimus, eique tribuimus facultates ad id necessarias et
opportunas, etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, facto eidem onere ad Sacram
Congregationem Consistorialem intra sex nfenses, ab his Litteris
datis computandos, authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
transmittendi. Volumus autem ut harum Litterarum transumptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem
prorsus tribuatur fides- quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis aut
nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet alio substantiali et
inexcogitato defectu notari, impugnari, vel in controversiam vocari
posse, sed eas tamquam ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas
et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore, suosque plenarios
et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat
inviolabiliter observari debere, et si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum
prorsus et inane esse volumus ac decernimus. Non obstantibus, quatenus
opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque
Conciliis editis, specialibus, vel generalibus Constitutionibus
et Ordinationibus Apostolicis, et quibusvis aliis Eomanorum Pontifi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.