AAS 29 (1937), p. 391

cum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque contrariis,
quibus omnibus, etiam speciali mentione dignis, per praesentes derogamus.
Nemini ergo liceat hanc paginam dismembrationis, erectionis, subiectionis,
decreti, concessionis, commissionis, mandati, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere, vel ei contraire liceat. Si quis autem ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo
septimo, die vigesima secunda mensis maii, Pontificatus Nostri
anno sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI Fr. RAPHAËL C. Card. ROSSI
Cancellarius 8. R. B. ' 8. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.

Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVH, n. 24 - Al. Trussardi.

V

CINCINNATENSIS, MILWAUKIENSIS ET DETROITENSIS

A PROVINCIA ECCLESIASTICA CINCINNATENSI DIOECESES DETROITENSIS ET GRAN-

DORMENSIS ATQUE A PROVINCIA ECCLESIASTICA MILWAUKIENSI DIOECESIS

MARQUETTENSIS SEPARANTUR, SIMULQUE EX HISCE DIOECESIBUS UNA CUM

MODO ERECTA DIOECESI LANSINGENSI NOVA COSTITUITUR PROVINCIA ECCLE-

SIASTICA DETROITENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad aeternam christifidelium salutem assequendam eorumque spirituale
regimen facilius aptiusque exercendum valde absque dubio prodest
nimis amplas ecclesiasticas provincias aliter circumscribi atque,
si opus fuerit, ex suffraganeis dioecesibus ab illis seiunctis novas ecclesiasticas
erigi provincias. Quum itaque ecclesiasticae provinciae
Cincinnatensis et Milwaukiensis latissime pateant, et rerum locorumque
adiuncta id postulent, Nos, de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium negotiis consistorialibus praepositorum consilio,,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.