AAS 29 (1937), p. 396
est. Cum autem referat Valentinensium Episcopus in templo eodem,
octavo saeculari anno a fundatione Monasterii, una cum laudati Ordinis
Generali Capitulo Conventum quoque Marialem proximo mense septembri
celebrandum esse, pluribus non modo Ordinis praefati Abbatibus,
sed multis etiam Episcopis et christifidelibus procul dubio adstantibus,
qui ad hunc finem ex dissitis quoque regionibus hoc in templum
confluent, pietate erga Beatissimam Virginem Mariam ducti, Nos ut
peculiari benignitatis Nostrae testimonio prosequamur tum monachos
e Cisterciensium Reformatorum Ordine in « Aiguebelle » degentes, tum
christianum populum totius regionis Provincialis, precibus annuendum
censemus, quas enixe Valentinensium Episcopus Nobis adhibuit ut memoratum
mariale templum de « Aiguebelle » ad titulum et dignitatem
Basilicae Minoris evehere dignemur. Quam ob rem, motu proprio, certa
scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore perpetuumque in
modum, praedictum monasterii de « Aiguebelle » e Cisterciensium Reformatorum
Ordine templum ad honorem Nostrae Dominae Deo dicatum,
intra fines dioecesis Valentinensis, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris decoramus, illique omnia privilegia omnesque honorificentias
tribuimus, quae templis hoc titulo honestatis de iure competunt. Contrariis
non obstantibus quibuslibet. Haec concedimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque
ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri si quidquam secus super.his, a quovis auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum ex Arce Gandulphi, sub anulo Piscatoris, die xxiv mensis
maii, anno MCMXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.
7 7 4
E. Card. PACELLI, a Secretis Status.
III
TEMPLUM S. IOSEPH, B. MARIAE V. SPONSI, IN CIVITATE ET DIOECESI GRATIA-
NOPOLI! ANA . BASILICIS MINORIBUS ACCENSETUR.1
PIUS PP. XI
Ad perpetuam rei memoriam. — Gratianopolitanae dioecesis et civitatis
intra fines exstat templum in honorem Sancti Ioseph, Beatae Virginis
Mariae Sponsi, Deo dicatum, amplitudine atque artis nobilitate