AAS 29 (1937), p. 395

et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis martii, an. MCMXXXVII, Pontificatus Nostri decimo sexto.

E. Card. PACELLI, a Secretis Status,

II

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS DITATUR TEMPLUM, INTRA FINES

DIOECESIS VALENTINENSIS, IN MONASTERIO « DE AIGUEBELLE » ORDINIS CI-

STERCIENSIUM REFORMATORUM, A NOSTRA DOMINA NUNCUPATUM.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Olim in dioecesi Tricastinensi, atque
intra hodiernae dioecesis Valentinensis fines exstat antiquum Cisterciensium
Reformatorum monasterium, a Nostra Domina de « Aiguebelle
» nuncupatum, quod anno fundatum millesimo centesimo trigesimo
septimo, gravibus adhuc austerisque architectonicis formis, quibus primitus
constitutum est, temporibus etiam nostris mirabiliter servatur.
Monasterium idem atque adiectum templum stylo exstructum romanico,
ceterarum more Sacrarum magni momenti Aedium, quas eadem aetate
in Provincia Romana christifideles, communitates civitatesque et plures
Religiosorum Familiae exaedificandas curarunt, bonam omnium intellegentium
existimatorum opinionem et famam merito gaudent. Templum
autem ad honorem Nostrae Dominae Deo dicatum, structurae severitate
atque amplitudine, uti optimae artis romanicae provincialis
specimen, enitet. At vita religiosa, quae eodem in monasterio seu Abbatia
et templo habetur, eidem est maiori decori atque emolumento.
Nam ex Abbatia de « Aiguebelle » iam aliae septem, quae nunc vigent
adhuc et florent, prodierunt domus religiosis viris copiosae spiritu primaevo
Ordinis Cisterciensis imbutis; atque monachorum memoratae Abbatiae
continenti ex opere et benefactis clerus populusque christianus
non modo finitimae regionis sed multorum dioecesium magna tum spiritualia
tum temporalia etiam lucra faciunt. Frequens vero religiosorum
coetus ex eodem Cisterciensi Ordine divinis laudibus concinendis et animorum
ministerio explendo sollertem operam praestat ipsius monasterii
in templo, quod in praesens sacra quoque suppellectile satis praeditum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.