AAS 29 (1937), p. 439

' o) normas edere iuxta quas Unionis propagatio proficue, concorditer
et actuose ubique explicetur; Unionis finem et naturam evulgare
ita ut eius statuta ibique uniformiter intelligantur et observentur;
c) aptis mediis inter varias Uniones Nationales mutua vincula statuere,
quibus singulae opportune fulciantur;
d) apud omnes Uniones Nationales spiritum supernaturalem alere
et Ecclesiae mentem de christifidelium cooperatione missionali omnibus
studiosissime referre; f

e) relationes atque rationes annuas a Consiliorum Nationalium
moderatoribus exigere et statisticas conficere;
/) Unionis Conventus Internationales convocare;
g) examinare et approbare leges {règlements) uniuscuiusque nationis
proprias a singulis Consiliis Nationalibus latas ad normam horum
Statutorum Generalium.

B) De Consilio Nationali

19. In unaquaque natione Piae Unioni proxime praeest Consilium
Nationale, constans Praeside, Directore Nationali Unionis, Directoribus
nationalibus Operum Pontificalium, et nonnullis Consiliariis, quorum
alii e Directoribus dioecesanis, alii ex viris de re missionali benemeritis
assumuntur.
20. Praeses Consilii Nationalis, a S. Congregatione de Propaganda
Fide nominatur inter Episcopos Nationis qui Unioni magis favent.
21. Consiliarii eliguntur a Praeside, collatis consiliis cum Ordinariis
locorum, si de sacerdotibus saecularibus, et cum Moderatoribus Regularium,
si de Religiosis agitur.
22. Consiliarii per tres annos in officio manent et iterum eligi possunt.

23. E Consiliariis unus officium Secretarii alius Arcarii munus
obibit; munera vero ab utroque praestanda, praeterquam ab officii natura,
a Praeside statuuntur.
24. Consilii Nationalis est Omni studio Piam Unionem in natione
promovere, stipem statuere a sodalibus ordinariis aut perpetuis solvendam,
examinare atque recognoscere rationes accepti et expensi a Consiliis
dioecesanis, haec adiuvare ubi opus est, congressus Piae Unionis
totius nationis indicere et alia huiusmodi.
25. Quotannis Consilium Nationale semel saltem convenit, convocante
Praeside.
26. Sedes Consilii Nationalis a Praeside statuitur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.