AAS 29 (1937), p. 463

Novo igitur iiuic quoque Vicariatui Apostolico eiusque pro tempore Vicariis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceteri per orbem tum Vicariatus tum eorum Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus oneribus et obligat
tionibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ut supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut
excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce Litteris
haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam evectionis, erectionis, constitutionis, concessionis, statuti et
voluntatis Nostrae infrigere, vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu
temerario hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
trigesimo septimo, die duodevicesima mensis maii, Pontificatus Nostri
anno sextodecimo.

Fr. TH. PIUS, O. P., Card. BOGGIANI P. Card. FUMASONI BJO^pi

Cancellarius 8. R. E. 8. C. de Propaganda Fide Praef.

Vincentius Bianchi-Cagliesi, Proton. Apost.
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.

Loco £8 Plumbi

Reg. in Cane. Ap., Vol. LVII, n. 11 - Al. Trussardi

II

DE SZEPINGKAI

VICARIATUS APOSTOLICUS DE SZEPINGKAI DISMEMBRATUR ET NOVA ERIGITUR

PRAEFECTURA APOSTOLICA <( DE LINTUNG ».

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo melius pleniusque Evangelii diffusioni inter infideles gentes
consuli possit, quam maxime aliquando iuvat latissima plerumque quarumdam
Missionum territoria in partes dividere, aliasque constituere
Missiones, aliorum Pastorum curis et regimini concredendas, praesertim

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.