AAS 29 (1937), p. 477

B) De Comitatu supremo cooperationis missionalis

5. Summum Consilium (seu Comitatus supremus) Pontificiis Missionalibus
Operibus et Unioni Cleri regundis constabit Praeside Operum
Pontificalium pro Missionibus et Consilii internationalis Unionis Cleri,
Secretariis generalibus ipsorum Operum et Piae Unionis Cleri, unoque
consiliario singulorum Operum et Piae Unionis Cleri a Consiliis electis.
6. Comitatui huiusmodi Praeses Pontificalium Operum Missionalium
et Unionis Cleri praeest.
7. Comitatus huius erit omnia providere ut Unio Cleri et Opera Missionalia
ordinatim fructuoseque propriam actionem explicare valeant,
atque difficultates, si quae obortae fuerint, componere.
8. Quae in hoc Comitatu decernuntur, ad Emum Cardinalem S. C. de
Propaganda Fide Praefectum recognoscenda atque confirmanda deferuntur.

9. Comitatus Supremus secundo quoque mense ordinarie convocabitur
et extra ordinem quoties Praeses opportunum iudicaverit.

De commentario generali

10. Commentarium generale, quod, ad mentem Motu Proprio supra
citati, commune est Pont. Operibus a Propagatione Fidei et a S. Petro
Apostolo, erit et pro Secretariatu Internationali P. U. C. pro Missionibus.
Praesentem Instructionem in Audientia diei 9 martii an, 1937, Ssmus
D. N. Pius, divina Providentia Papa XI, audita relatione infrascripti
Secretarii S. Congregationis de Propaganda Fide, ratam habere et adprobare
dignatus est.

f C. Costantini, Archiep. tit. Theodosien., Secretarius.

II
PROVISIO ECCLESIARUM

Singulis ut infra datis decretis Sacrae Congregationis de Propaganda
Fide, Ssmus Dominus Noster Pius div. Prov. Papa XI dignatus
est sequentes providere Ecclesias, nimirum :

die 1 iulii 1937. — Cathedrali Ecclesiae Nagasakiensi praefecit
R. P. Paulum Ai jiro Yamaguchi e clero iaponensi.
— Titulari episcopali Ecclesiae Lamianae R. P. Ioannem Baptistam
Wang e Congregatione Missionis, quem constituit Vicarium Apostolicum
de Ankwo.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.