AAS 29 (1937), p. 476

decretum Curiae V... diei 8 novembris 1935 admittendus sit in casu; Emi
Patres responderunt : Negative, seu recursum esse reiiciendum.
Facta autem de his relatione Ssmo Domino nostro Pio div. Prov.
Pp. XI per subscriptum Secretarium huius Sacrae Congregationis in
Audientia diei 10 iulii 1936, Sanctitas Sua relatam resolutionem approbare
et confirmare dignata est.
I. Bruno, Secretarius.

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

i
INSTRUCTIO

DE COORDINATIONE PIAE UNIONIS CLERI PRO MISSIONIBUS CUM OPERIBUS MIS-

SIONALIBUS.

Ut universa cooperationis missionalis actio magis magisque perficiatur
ac roboretur, Comitatibus seu Consiliis, de quibus in Motu proprio Decessor
Noster, Pia Unio Cleri pro Missionibus, debita a gummo Pontifice
Pio XI obtenta potestate, accedit.
Comitatus Nationales Pontificalium Operum Missionalium, necnon
Summum Consilium (seu Comitatus supremus), Motu Proprio Decessor
Noster instituta, ita perficiuntur :

A) De Comitatibus Nationalibus cooperationis missionalis

1. In diversis nationibus Comitatus Nationalis constabit Directoribus
et Secretariis Nationalibus Piae Unionis Cleri et Pontificalium Operum
pro Missionibus, quae sunt in natione, singulisque Consiliariis singulorum
Operum et Unionis Cleri, a Consilio Nationali respectivo electis.
2. Comitatus Praeses, qui ab ipso Comitatu eligetur inter Directores
Nationales Piae Unionis Cleri et Pontificalium Operum, tres annos in
munere manebit iterumque eligi poterit.
3. Comitatus, Praeside convocante, semel saltem in anno conveniet et
quoties Praeses opportunum iudicaverit. Idem suffragiorum maiori parte
absoluta decernet.
4. Comitatus erit in unaquaque natione ea curare quae ad commune
bonum pertinent Unionis Cleri et Operum Missionalium, intra nationis
limites exsistentium; itemque difficultates, quae fortasse occurrerint,
dirimere.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.