AAS 29 (1937), p. 68
nuntium. Vel acerrimi ipsi Ecclesiae osores, qui Mosquâ, ex eorum
urbe capite, huic adversus christianum humanitatis cultum
certamini praesunt, haud intermissis eorum conatibus, non
tam verbis quam reapse testantur, Summum Pontificatum, nostris
quoque temporibus, non modo christianae religionis sacra
tutari integra fide non desti tisse, sed crebrius etiam maioreque
suadendi vi, quam terrenam quamlibet publicam aliam auctoritatem,
ingens communistarum periculum monendo denuntiasse.
Nihilo secius, quamquam Nos geminata eiusmodi paternaque
hortamenta edidimus, quae vos, Venerabiles Fratres, per tot
pastorales litteras, vel communiter datas, diligenter explanando,
cum christifidelibus communicastis, hoc tamen discrimen, seditiosorum
hominum calliditate conflatum, cotidie magis magisque
ingravescit. Quamobrem ofiicio duximus Nostram iterum
efferre vocem; idque facimus per hoc maioris gravitatis
documentum, quemadmodum huic Apostolicae Sedi, veritatis
magistrae, moris est; eoque libentius, quod id in omnium votis
per catholicum terrarum orbem esse novimus. Futurum vero
confidimus ut huius vocis Nostrae sonum ii omnes volentes
excipiant, qui, mente a praeiudicatis opinionibus libera, sincero
animo humanae communitatis bonum expetant. Quam quidem
fiduciam illud quodammodo auget, quod haec monita Nostra iis
deterrimis fructibus confirmata videmus, quos Nos a subversorum
opinationibus orituros denuntiando prospeximus, quique
vel reapse in regionibus, ubi iidem dominantur, forrnidolose increbrescunt,
vel ceteris gentibus minaciter impendent.
Volumus igitur denuo communistarum inventa atque prae
cepta, ut praesertim per bolscevistarum instituta rationesque
proponuntur, summatim breviterque attingere atque explanare ;
iisdemque inventis praeceptisque, quae fallaciam redolent, perspicuam
Ecclesiae doctrinam opponere; atque iterum instanter
adhortari omnes ad illa suscipienda praesidia, quibus fas sit
christiani nominis culturam, in qua una Civitas vere humana
consistere potest, a teterrimo eiusmodi fiagitio non modo libe-