AAS 29 (1937), p. 69

räm servare ac sospitem, sed eam etiam ad germanum assequendum
civilis societatis profectum, citatiore cotidie gradu
provehere.

II

Quae nostris hisce diebus communistarum doctrina praedi
catur, potiore quodam modo, quam id genus placita superioribus
temporibus invecta, fucata tenuiorum redemptionis specie
profertur. Ac falsa quaedam forma iustitiae, aequabilitatis
ac fraternae omnium in operando necessitudinis eorum prae
scripta eorumque molimina simulato mystico sensu ita pervadit,
ut illectas pollicitationum fallacia multitudines, quasi acerrima
contagione incitatas, vehementer inflammet; quod profecto
facilius hac nostra aetate contingit, quandoquidem non aequam
bonorum assignationem insueta non paucorum consequitur
indigentia. lactant, quin immo, atque efferunt falsam eiusmodi
formam, quasi ex ea orta fuerit in oeconomicis rebus progressio
: qua quidem sicubi revera frui licet, id procul dubio aliis
de causis evenit; ut ex impensiore eificiendarum rerum industria
in eas regiones inducta, quae eiusdem expertes fuerint; ut
ex ingentibus, quas natura gignit, opibus, nullo ad humanitatem
respectu habito, quaestuosissime excultis; ut ex eo denique,
quod operarii parva mercede ad gravissimus exantlandos labores
dure crudeliterque adigantur.
Iamvero, quae communistae hodie impertiunt praecepta,
captiosâ interdum allicientique specie proposita, iis reapse innituntur
principiis quae de materialismo, ut aiunt, dialectico
atque historico C. Marxius prodidit; cuius quidem disciplinae ii,
qui de bolscevismo philosophantur, nativam gloriantur se habere
unos interpretationem. Haec praescripta docent unam tantummodo
esse universamque rem ; materiam nempe caecis occultisque
viribus conflatam, quae naturae suae decursu fiat
arbor, animai, homo. Humanam etiam societatem nihil aliud
esse, nisi materiae speciem vel formam, quae memorato modo
evolvatur, quaeque ineluctabili quadam necessitate perpetuo-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.