AAS 29 (1937), p. 82

Quas quidem praecipuas civium communitatesque inter se rationes
Deus ipsemet instituit temperavitque; quapropter quod
sibi communistae insolenter arrogant, in locum scilicet divinae
legis, quae veritatis caritatisque praeceptis innititur, politica
sufficere f actionum consilia atque proposita, quae simultatis
plena, ex humano arbitrio profluunt, id procul dubio iniqua
omnino atque iniusta iuris usurpatio est.
Catholica Ecclesia, cum praeclarae id genus disciplinae praecepta
impertit, non alio utique spectat, nisi ut faustum nuntium,
quem angeli, supra Bethleemiticum specum cecinere, gloriam
Deo pacemque hominibus nuntiantes, ad rem deducere 20
contendat; ut veri nominis videlicet pacem verique nominis felicitatem,
quantaecumque eaedem ad aeternam assequendam
beatitatem, vel in hac mortali vita attingi possint, comparare
queat; at probe dumtaxat volentibus hominibus. Haec doctrina
aequo itinere abhorret, cum ab errorum exitus, tum ab
immodicis politicarum partium, quae eosdem amplectuntur,
conatibus earumdemque rationibus atque propositis; quandoquidem
ut nullo non tempore rectam veritatis et iustitiae aequilibritatem
profitetur, ita eamdem et argumentis fulcit et in
vitae actione efficit ac provehit. Idque Ecclesia consequitur,
mutua inter se officia iuraque concilians atque componens; ut
nimirum cum libertate auctoritatem, ut cum singulorum dignitate
Civitatis dignitatem, ut denique humanam subiecti civis
personam, atque adeo debitam iis, qui praesunt, obedientiam,
cum eorum munere, qui divinae vices gerunt potestatis; itemque
ordinatum sui ipsius, familiae patriaeque amorem cum ceterarum
familiarum ceterarumque gentium caritate illa coniunctum,
quae in Dei amore nititur, quorumvis patris, ex quo
omnia oriuntur et ad quem omnes, ut ad finem ultimum, contendant
oportet. Eadem doctrina iustam non abiungit terrenarum
rerum curam ab actuosa aeternorum bonorum sollicitudine.
Quodsi mortalia immortalibus bonis subiicit, ex sui

2 0 Cf. Luc, II, 14.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.