AAS 29 (1937), p. 83

ipsius Magistri sententia: « Quaerite... primum regnum Dei et
iustitiam eius et haec omnia adiicientur vobis »<.; at longe 21
abest ut humanas res neglegat, utque civili progressioni temporariisque
commodis obsistat; cum, contra, recta ratione maioreque,
qua fieri potest, efficacitate, eadem foveat atque promoveat.
Ecclesia enim, quamvis, vel in oeconomicae socialisque
actionis campo, definitam technicarum rerum temperationem
ordinationemque nunquam protulerit, quod quidem sui muneris
non est, praecipua tamen lineamenta atque praecepta edidit,
quae, etsi ad effectum adduci, pro variis temporum, locorum
populorumque condicionibus, aliter aliterque possunt, tutum
tamen iter demonstrant, quo Civitas ad cultiorem felicioremque
aetatem gradiatur.
Summam huius doctrinae sapientiam summamque utilitatem
ii omnes fatentur, quibus eadem reapse in comperto est.
Ac iure meritoque insignes viri, publicae rei administrandae
periti, asseverarunt, nihil se sapientius cernere potuisse, cum diversa
oeconomicarum rationum genera perpendissent, quam illa
huius disciplinae principia, quae per Encyclicas Litteras Rerum
Novarum ac Quadragesimo anno proponuntur. Atque in
regionibus etiam, quas vel non catholici, vel ne christiani quidem
homines incolunt, non pauci agnoscunt quantopere Ecclesiae
in re sociali praecepta humanae prosint societati. Itaque,
vix mensis exiit cum praeclarus vir ex extremis orientis partibus,
qui, politicarum rerum studiosus, christianam religionem
non profitetur, affirmare non dubitavit Ecclesiam, per suam
pacis fraternaeque necessitudinis doctrinam ad operosam in nationibus
pacem constabiliendam fovendamque summopere conferre.
Ac vel ipsi communistae, — quod ex certis comperimus
nuntiis, qui ad hoc catholici orbis veluti centrum undecumque
confluunt — si modo ad corruptos mores nondum omnino prolapsi
sunt, cum socialem Ecclesiae disciplinam propositam sibi
habeant, eam profitentur suorum magistrorum ac capitum

21 MATTH ., VI, 33.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.