AAS 29 (1937), p. 92
rum agendi ratione censendum est, qui alicubi id consecuti
sunt, ut in sacris suis patronalibus aedibus Encyclicae Litterae
Quadragesimo anno ne legerentur? Quid de catholicis illis
ofïïcinarum dominis, qui ordinandis operariorum causae rationibus
usque adhuc adversati sunt, quas Nosmet ipsi commendavimus?
Nonne deplorandum est, ius mancipii, ab Ecclesia sancitum,
idcirco usurpatum esse ut opifices mercede sua suoque
sociali iure def raudarentur ?
Verum enim vero, praeter iustitiam, quam commutativam
vocant, socialis etiam iustitia colenda est, quae quidem ipsa
officia postulat, quibus neque artifices neque heri se subducere
possunt. Atqui socialis iustitiae est id omne ab singulis exigere,
quod ad commune bonum necessarium sit. Ut autem, ad quamlibet
viventis corporis compagem quod attinet, in universum
consultum non est, nisi singulis membris ea omnia tribuantur,
quibus eadem indigeant ad suas partes explendas; ita, ad communitatis
constitutionem temperationemque quod pertinet, totius
societatis bono prospici non potest, nisi singulis membris,
hominibus videlicet personae dignitate ornatis, illud omne impertiatur,
quod iisdem opus sit, ad sociale munus cuiusque
suum exercendum. Si igitur iustitiae sociali provisum fuerit, ex
oeconomicis rebus uberes enascentur actuosae navitatis fructus,
qui in tranquillitatis ordine maturescente Civitatisque vim firmitudinemque
ostendent; quemadmodum humani corporis valetudo
ex imperturbata, plena fructuosaque eius opera dignoscitur.
Neque satis sociali iustitiae factum erit, nisi opifices et sibimet
ipsis et familiae cuiusque suae victum tuta ratione ex
accepta, rei consentanea, mercede praebere poterunt; nisi iisdem
facultas dabitur modicam quamdam fortunam sibi comparandi,
ad illud communis paupertatis ulcus vitandum, quod
tam late diffunditur; nisi denique opportuna erunt in eorum
commodum inita consilia, quibus iidem, per publica vel privata
cautionis instituta, suae ipsorum senectuti, infirmitati operisque
vacation! consulere queant. Qua in causa haec repetere