AAS 29 (1937), p. 93

iuvat, quae in Encyclicis Litteris Quadragesimo anno diximus:
« Etenim tum demum res oeconomico-socialis et vere constabit
et suos fines obtinebit, si omnibus et singulis bona omnia suppeditata
fuerint, quae opibus et subsidiis naturae, arte technica,
sociali rei oeconomicae constitutione praestari possunt;
quae quidem bona tot esse debent, quot necessaria sunt et ad
necessitatibus honestisque commodis satisfaciendum, et ad homines
provehendos ad feliciorem illum vitae cultum, qui, modo
prudenter res geratur, virtuti non solum non obest, sed magnopere
prodest» . 4 0
Quodsi, ut saepius cotidie accidit, in salario rependendo, iustitiae
singuli obtemperare ea tantummodo condicione possunt,
ut de eadem obtemperatione secum omnes conveniant,
earum nimirum consociationum ope, quae heros— ad vitandam
rerum pretii contentionem, operariorum iuribus perniciosam —
inter se devinciant, tum dominorum operumque conducturam
erit necessarias eas consociationes fovere atque provehere, quae
ordinariae rationes exstent, quibus iustitiae officia expleri possint.
Sed artifices etiam suos ante oculos habeant caritatis ac
iustitiae officia, sibique persuadeant, hoc modo, satius procul dubio
suis utilitatibus provisum fore.
Totam igitur oeconomicarum rerum compaginem intuentibus
videre licet — quod iam in Encyclicis Litteris Quadragesimo
anno notavimus — mutuam iustitiae caritatisque operam in
oeconomicas ac sociales necessitudines innuere non posse, nisi
foederatae illae sodalitates, quas professionales et interprofessionales
vocant, solido christianae doctrinae fundamento innixae,
ea constituant, pro diversis locorum temporumque adiun
ctis, quae corporatorum hominum collegia dicebantur.
Quo autem maior sociali eiusmodi actioni tribuatur efficacitas
pernecessarium est harum rerum studium, praelucentibus
Ecclesiae praeceptis, foveri quam maxime ; eiusque praescripta
ac monita, potestate auspice a Deo in ipsa Ecclesia constituta,

40 Litt. Encycl. Quadragesimo armo, 15 maii 1931 (A. A. S., vol. XXIII, 1931, p. 202).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.