AAS 29 (1937), p. 94

quam latissime pervulgari. Nam si quorumdam catholicorum
agendi ratio, in oeconomicarum ac socialium rerum campo,
aliquid habuit minus laude dignum, hoc saepenumero idcirco
accidit, quod iidem haud satis ea meditati essent, quae Summi
Pontifices hac super causa docuissent. Quamobrem itidem necesse
est, ut omnes ex quolibet societatis ordine, pro varia sua
cuiusque cultura, socialibus disciplinis cotidie impensius instituantur;
utque Ecclesiae id genus doctrina in operariam
quoque plebem etiam atque etiam propagetur. Catholicae Ecclesiae
praecepta hominum mentes tuta luce sua collustrent,
eorumque voluntates ita fiectant, ut rectam indidem homines
sumant vivendi normam., qua societatis officia sancte diligen
terque impleantur. Ita enim omnes christianorum morum discrepantiae
atque inconstantiae obstare enitentur, quas Nos
non semel conquesti sumus; e quibusque fit ut nonnulli suis
utique religionis officiis satisfacere videantur, qui tamen in laboris,
industriae suique officii provincia, vel in commercio publicove
munere exercendo, geminam quodammodo conscientiae
speciem induentes, eiusmodi vitam, proh dolor, traducant, quae
nimium quantum a luculentis iustitiae ehristianaeque caritatis
praescriptionibus abhorreat. Qua profecto agendi ratione et gravem
nutantibus animis offensionem praebent, et causam improbis
suppeditant, cur Ecclesiam ipsam detrectent.
Admodum sane ad hanc christianorum morum instaurationem
conferre potest catholicarum scriptionum propagatio,
quibus illuc contendatur, ut primo, varie leniterque hominum
mentibus illectis, socialis ab Ecclesia tradita disciplina planius
innotescat in dies; ut post, accurate aeque ac fuse adversariorum
coeptis patefactis, arma pariter indicentur, quae plurium
locorum usus ad repugnandum aptiora repererit; ut postremo
consilia proponantur opportuna communistarum machinationibus
atque fallaciis praevertendis, quibus hi, ut nitebantur,
sincerae fidei homines non paucos inescaverint.
Etsi haec, Allocutione a Nobis habita die xn maii superiore
anno, iam maximopere ursinius, tamen nihilominus, Venerabi-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.