AAS 29 (1937), p. 95

les'-Fratres, in eadem animos vestros iterum eonvertere necessarium
esse ducimus. Communismus initio, ut re erat vera,
scelestiorem, quam quod scelestissimum, se praebuit; at cum
subinde sensisset ab se populos passim abalienari, ratione belli
gerendi mutata, multitudines per eiusmodi varii generis fallacias
captare nisus est, quae; quid ipsae intendant, doctrinis
occultant in se rectis atque illecebrosis.
Ita, ut exemplis utamur, cum animadverterint communismi
capita incensis votis ad pacem anniti omnes, se fautores communium
id genus nisuum pro pace inter gentes universas constabilienda
unos omnium studiosissimos assimulant; at contra,
ex altera parte populos ad contentionem de civitatis ordinibus
tollend is pariter commovent, unde acerbissimae proficiscuntur
caedes; ex altera vero, pacem se non habere tutam experti, arma
quantacumque possunt ingentia parant. Item nominibus, quae
communismum ne significant quidem, confictis, vel consociationes
condunt, vel commentarios certis diebus edunt, quae
illuc unice spectant, ut errores suos mediis iis hominum con
sortionibus interserant, ad quas, si secus agerent, irrepere neutiquam
possent; quin etiam in catholicas religiosas ve sodalitates
perfidiose omnibusque viribus serpere compluries student.
Item fit alicubi ut, de doctrina sua nullo modo desisten -
tes, catholicis hominibus auctores iidem sint mutuae sibimetipsis
operae, nunc in humanitatis, nunc in caritatis provincia
ultro ferendae; quam ad rem coepta interdum proferunt, omnino
cum christiano sensu cumque Ecclesiae doctrina congruentia.
Aliis vero locis, eo simulationis iidem procedunt, ut
gentibus non nunquam suadeant, in regionibus ubi aut christiana
fides aut humanitatis cultus altius insederit, communismum
esse procul dubio lenius se gesturum, facta singulis libertate,
sive Summi Dei colendi, sive quae quisque maluerit de
religione iudicandi. Sunt immo nonnulli qui, ex aliquantula
inducta recens in bolse evistarum leges mutatione efficiant, in eo
esse communismum ut a consilio cum Deo decertandi tandem
aliquando absistat.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.