AAS 29 (1937), p. 96

Agitedum, Venerabiles Fratres, date impensissimo operam,
ut fideles ab insidiis caveant. Communismus cum intrinsecus
sit pravus, eidem nulla in re est adiutrix opera ab eo commodanda,
cui sit propositum ab excidio christianum civilemque
cultum vindicare. Si qui vero, in errorem inducti, opem com
munismo in regionibus suis constabiliendo tulerint, erroris ipsi
sui poenas primi luent; ac quanto in antiquiore ac clariore humanitate,
a christiano utique nomine invecta, gloriatur civitas
ad quam perlabatur communismus, tanto perniciosior in eadem
atheorum ira exardescet.
Attamen « ... nisi Dominus custodierit civitatem, frustra
vigilat qui custodit eam ». Vos igitur, Venerabiles Fratres, 41
vehementer cohortamur in vestra cuiusque dicione elaborare,
cura quanta poteritis maxima, ut constans precandi studium
suique castigandi reviviscat, atque cotidie magis incalescat.
Cum enim e Christo Iesu olim sciscitarentur Apostoli quare
a lymphato homine daemonem ipsi deicere nequivissent, Is respondit:
« Hoc genus non eici tur nisi per orationem et ieiunium
». Rati ergo malis, quibus aetate hac nostra humanum 42
genus excruciatur, remedium afferri nulla alia posse ratione,
nisi omnes per orationem et poenitentiam in communem veluti
hostem strenue sancteque quasi compugnaverint, apud universos,
at prae primis apud religiosos utriusque sexus ordines
divinis contemplandis rebus devotos, instamus enixe, ut supplicationibus
suique ipsorum castigationibus multiplicatis, a
Deo validam Ecclesiae suae opem in tam difficili temporum
cursu impetrent, deprecatrice apud Deum utentes Deipara Immaculata,
quae, ut olim antiqui serpentis caput contrivit, ita
semper tutissimum praesidium est mvictumque Auœilium christianorum.

41 Ps. CXXVI, 1.

4 2 MATTH., XVII, 20.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.