AAS 29 (1937), p. 97

V

Sicut ad salutare huiuscemodi ubique terrarum perficiendum
opus, quod dicendo hactenus persecuti sumus, ita ad remedia,
quae praecise docuimus, morbis adhibenda, electores
.ac ministros Christus Iesus sacerdotes suos in primis elegit
atque constituit. Iiis namque munus, peculiari Dei numine,
mandatum quidem est, ut, sacris Pastoribus usi ducibus ac
Christi in terris Vicario modestissime studioseque obsecuti, ardentem
fidei facem universo hominum generi nullo non tempore
praeferant, simulque illam catholicis viris supernam spem
perpetuo iniiciant, qua Ecclesia nisa semper, tot retulit victorias
quot praelia Christi causa commisit : « Haec est victoria quae
vincit mundum, fides nostra» . 4 3
Qua in re illud nominatim in sacerdotum memoriam revocantes
quod f. r. Decessor Noster Leo XIII in iis cohortandis
pronuntiavit, ad opifices nempe iisdem adeundum esse, idipsum
Nostrum faciendum hoc additamento putamus: « Ad opifices
egenos potissimum prodite; immo, in universum, ad indigentes
prodite »; quemadmodum Christi eiusque Ecclesiae doctrina
iubet. Turbulenti enim homines eos, qui in egestate versantur,
insidiis prae ceteris petunt; quandoquidem e miseris, quibus
hi conflictantur rebus, facilem contingunt causam, qua eosdem
in divitum invidiam rapiant vehementerque commoveant, ut
in omnia violenter in volent, quae sibi inique recusata a fortuna
arbitrentur. Quodsi sacerdos opificibus atque egenis non occurrat,
ut a qualibet eos, tum praeiudicata opinione, cum doctrina
commenticia aut prohibeat aut liberet, nullo negotio iidem sunt
communismi praeconibus in arbitrium cessuri.
Enimvero non diffitemur in huiusmodi provinciam, post
datas praesertim Encyclicas Litteras Rerum novarum et Quadragesimo
anno, multum operis collatum ad hoc tempus fuisse;
«ac propterea paterno studio eorum Episcoporum ac Sacerdotum

4 3 i lo., V, 4.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.