AAS 29 (1937), p. 98

sollertes curas hoc loco prosequimur, qui, cautiones, quas re&
habeat, opportune adhibentes, novas vias no vosque aditus ad
nostram hanc aetatem accommodata, in hoc genere explorant
atque experiuntur. Attamen quae in istiusmodi rem adhuc
usque gesta sunt, nostrorum temporum usibus nimiopere impana
esse constat. Quemadmodum, cum publica res periclitatur,,
cetera posthabentur omnia, quae vel ad vitam necessaria minime
sint, vel directo ad civitatis propugnationem non spectent,
eodem fere modo, in re de qua loquimur, alia cuiusvis generis
coepta, quamvis utilissima atque pulcherrima, postferri oportet
necessitati ipsa christianae fidei christianaeque humanitatis
communiendi fundamenta. Quam ob causam qui in singulis
quibusque paroeciis versantur sacerdotes, cum primum, ut par
est, in communem curationem et administrationem fidelium incubuerint,
mox optimam maximamque diligentiae suae vim
illuc intendant necesse est, ut simul operariorum multitudines.
Christo recipiant et Ecclesiae, simul hominum consociationes,
atque communitates, quae magis desipuerint, christiano spiritu
ab integro imbuant. Quod porro si praestiterint qui e sacro ordine
sunt, ne addubitent quin aliquando e sollicitudine sua sint
necopinatorum fructuum affatim percepturi, qui loco eis mercedis
equidem futuri sunt, ob datam primum laboriose operam*
animis funditus novandis. Hic, ut exemplis utamur, revera contigisse
Romae aliisque in frequentissimis urbibus animadvertimus,
ubi, ad sacras aedes in extremis vicis recens exaedificatas,
paroeciales fidelium coetus studiose coalescunt, ac mirifice eorum
mores civium commutantur, qui religionem hac una de
causa aversati fuerint, quod eam omnino ignoraverint.
Verumtamen vis una omnium validissima egenorum tenuiorumque
turbis christiane excolendis, exemplo equidem
continetur sacerdotis, qui earum choro virtutum circumfundatur,
quarum in Litteris Encyclicis a Nobis datis Ad catholici
sacerdotii seriem adhortando recensuimus; sed hac in causa» 44

44 Die 20 dec. anno 1935 (A. A. S., vol. XXVIII, 1936, pp. 5-53).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.