AAS 3 (1911), p. 199

IL

DECRETUM

QUO LIMES VICARIATUS APOSTOLICI CONGI SUPERIORIS, AD ORIENTEM
ET MERIDIEM VERSUS, INNOVATUR.

Ut congruentius territoria ecclesiastica, quae ad maiores lacus
Africae centralis iacent, distribuerentur, Emi Patres huius S. Congregationis
Christiano nomini propagando, in plenario consessu die III habitoa
vertentis Aprilis statuerunt ut limes qui, ad orientem et meridiem versus,
Vicariatum Apostolicum Congi superioris dividit a Missionibus utriusque
Victoriae Nyanzae, de Unianembé, de Tanganika atque Nyassa, prout
sequitur, immutaretur: Ad orientem: Limes anglo-belgicus et germanobelgicus,
hoc est, linea quae ab ora meridionali lacus Alberti Eduardi
ducitur primo ad montem Sabinyo et exinde, per lacum Kivu, cursum
sequitur fluminis Rusizi dividitque demum lacum Tanganika. Ad meridiem:
Limes anglo-belgicus, nempe, linea decurrens a lacu Tanganika
ad lacum Moero. Hanc vero Emorum Patrum sententiam SSmo D. N.
Pio div. prov. PP. X ab infrascripto eiusdem S. Congregationis Secretario
relatam, in Audientia diei 1V vertentis Aprilis, Sanctitas Sua benigne ae
probavit ac ratam habuit, praesensque ea de re Decretum fieri mandavit.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide,
die 8 Aprilis, anno 1911.

Pro Emo Card. Praefecto
ALOISIUS VECCIA, Secretarius.
L. © S.
Pro R. P. D. Secretario
Camillus Laurenti, Subsecretarius.

III.

NOMINATIONES EPISCOPORUM.

Brevi Apostolico nominati sunt:
8 aprilis 1911. — R. P. Florianus Démange e Seminario Parisiensi
pro Missionibus ad exteras gentes, Episcopus titularis Adrassensis et
Vicarius Apostolicus novi Vicariatus de Tai-kou in Corea.
12 aprilis 1911. — R. P. Celestinus Ibañez Aparicio ex Ordine Fratrum
Minorum, Episcopus titularis Bagensis et Vicarius Apostolicus novi
Vicariatus de Sien-si septentrionalis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.