AAS 3 (1911), p. 553

ACTAIJWOIJCAEIEIÌ

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

CONSTITVTIO APOSTOLICA

DE NOVA. ECCLESIASTICAE HIERARCHIAE IN ANGLIA ORDINATIONE.

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si qua est in universo orbe christiano ecclesia, quae peculiarem
Apostolicae Sedis curam providentiamque mereatur, ea
sane est Anglorum ecclesia; quam quidem a Sancto Eleutherio
felicibus apud Britannos initiis adauctam ac deinde a Gregorio
magno per apostolicos viros felicius constabilitam innumerabiles
prope filii deinceps nobilitarunt vel vitae sanctimonia
illustres, vel fortiter oppetita pro Christo morte praeclarissimi.
Id Nos Nobiscum animo reputantes, qui sane non minus benevolentiae
studium erga Anglorum ecclesiam fovemus, ecclesiasticam
ibi hierarchiam, quae hodie, postquam restituta est, una
tantum provincia continetur, melius componere statuimus
atque illa addere quae in magnum animarum bonum reique
catholicae incrementum facile cederent, nempe duas novas ecclesiasticas
provincias constituere decrevimus.
Hisce itaque Nostris litteris novas ecclesiasticas provincias
Birmingamiensem et Liv er solitariam constituimus. Tres

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.