AAS 3 (1911), p. 636

Minime igitur mirum, quoü complures e diversis orbis partibus
sacrorum Antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam
Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter
cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo
vetus recitandi per hebdomadam totum Psalterium, ita tamen
ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum
numerum iam gravius laboranti, non maius imponeretur onus.
Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra quoque ante
susceptum Pontificatum fuerant, itemque precibus, quae deinceps
ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt,
Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione
integri Psalterii hebdomadae spatio conclusa, ex una parte
quicquam de Sanctorum cultu decederet, neve ex altera molestius
Divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet.
Quapropter, implorato suppliciter Patre luminum, corrogatisque
in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos vestigiis insistentes
decessorum Nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios,
quibus commisimus, ut consiliis studiisque collatis
certam aliquam reperirent rei efficiendae rationem, quae Nostris
optatis responderet. Illi autem commissum sibi munus e sententia
exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt;
quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscendis praepositi
diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum
mente Nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus
omnibus, id est, quod ad ordinem ac partitionem Psalmorum, ad
Antiphonas, ad Versículos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis
et Regulis, eiusque editionem authenticam in Nostra typographia
Vaticana adornari et indidem evulgari iussimus.
Quoniam vero Psalterii dispositio intimam quamdam habet
cum omni Divino Officio et Liturgia coniunctionem, nemo non
videt, per ea, quae hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse
gradum ad Romani Breviarii et Missalis emendationem.
sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem,
ut aiunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem
hanc nacti, nonnulla iam in praesenti instauranda cen-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.