AAS 3 (1911), p. 652

rator ut sive ad cultum erga Dominam Nostram a Sacro Corde Iesu
amplificandum, sive etiam ad promovendam inter reliquas societates
uniformitatem quod ad internam disciplinam, super enunciatam societatem
declarare pro Columbia Primariam dignemur: hisque precibus et
Archiepiscopi S. Fidei de Bogota commendatio et suffragium Procuratoris
Generalis Ordinis Eremitarum Discalceatorum S. Augustini Congregationis
Hispaniae et Indiarum accedit. Nos autem spem prope certam
foventes futurum ut ex hac declaratione Nostra, tum fidelium
devotio erga Dominam Nostram a Sacro Corde Iesu magis magisque
augeatur, tum inter alias omnes eiusdem tituli societates, in Columbiana
Republica erectas vel erigendas, debitae uniformitati operum et
finis prospiciatur, votis huiusmodi annuendum propensa voluntate existimamus.
Quae cum ita sint, Sodalitatem Nostrae Dominae a Sacro
Corde Iesu, Bogotae in Republica Columbiana penes Ecclesiam Ordinis
Eremitarum Recollectorum S. Augustini canonice erectam, his Litteris
Apostolica Nostra Auctoritate, Primariam pro universa Columbiana ditione
declaramus, illique honores omnes et privilegia in perpetuum tribuimus,
quae Primariis Societatibus de iure competunt. Super enunciatae
autem Bogotensis societatis, sic per Nos in Primariam erectae,
Moderatori atque officialibus praesentibus et futuris Apostolica similiter
Nostra Auctoritate, praesentium vi, perpetuum in modum largimur, ut
ipsi alias quaslibet eiusdem nominis atque instituti sodalitates intra
fines Columbianae ditionis nunc et in posterum existentes, servatis forma
Constitutionis rec. mem. Clementis PP. VIII aliisque Apostolicis
Ordinationibus desuper editis, sibi aggregare, cum illisque indulgentias
omnes eidem Primariae Societate a Sede Apostolica concessas, vel concedendas
in posterum, quae communicari cum aliis queant, licite communicare
pariter possint ac valeant. Decernentes praesentes Nostras
Litteras firmas, validas, atque efficaces semper exstare et manere, suosque
plenarios atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad
quos spectant vel spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite per quoslibet iudices iudicandum esse et definiendum,
irritumque ex nunc fieri et inane, si secus super his quidquam
a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die VIII Novembris
MCMXI, Pontificatus Nostri anno nono.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. © S. a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.