AAS 3 (1911), p. 653
IL
DlVISrO APOSTOLICAE PRAEFECTURAE L1TTORIS EBURNEI
ET ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI.
PIUS PP. X.
Ad futuram rei memoriam. — Quae Catholico nomini aeternaeque
fidelium saluti bene prospere ac feliciter eveniant, ea ut sedulo ac diligenti
studio praestemus, Nos admonet supremi Apostolatus munus,
quo in terris, licet immeriti, fungimur. Hoc quidem consilio ducti, ad
omnes vel longo terrarum marisque tractu seiunctas Christiani orbis
regiones, ex hac B. Petri Principis Apostolorum Cathedra, tanquam e
sublimi specula, oculos mentis Nostrae convertimus, et quo facilius
messis ubertas, dimidiatis laborum oneribus, praebeat Apostolicis operariis
exoptatam laetitiam, Dominici agri fines pro re ac tempore immutare
solemus, novisque cultoribus adsignare. Iamvero cum peropportunum
visum sit V V. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus negotiis Propagandae
Fidei praepositis in duas partes dismembrare territorium Eburnei Litteris,
quod adhuc unam constituit Praefecturam Apostolicam, Nos probe
noscentes ex hac divisione uberrimos eventuros fructus, haec quae infra
scripta sunt, interposita nostra Auctoritate, decernenda existimavimus.
Praefecturam videlicet Eburnei Litteris, Motu proprio atque ex certa scientia
et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine, praesentium vi, duas in partes dividimus sive dismembramus,
per lineam, quae septentrionales districtus civiles de Tuba, Mankono,
Kong et Bunduku separat ab australibus districtibus, de CavallyNord,
Sassandra-Nord, Baulé-Nord, Comoé et Indenie vulgo appellatis.
Superiorem autem partem « a Korogo » nuncupandam in novam Praefecturam
Apostolicam erigimus: inferiorem vero, vetusto Eburnei Litteris
nomine eidem servato, ad Apostolici Vicariatus dignitatem evehimus.
Decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper
existere et fore, suosque plenarios atque integros effectus sortiri atque
obtinere, illisque ad quos spectant, sive in posterum spectare poterunt
plenissime suffragari ; sicque per quoslibet iudices iudicandum esse ac
definiendum, irritumque ex tunc fieri et inane, si secus super his a
quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.
Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure
quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apo-